Latin
41.564.128 to 41.564.153
Benedict, Regula 41.564.128-153
Unproofread scanNot analysed yet
Novae Declarationes addunt festa sancti Placidi, omnium sanctorum Monachorum, sancti Mauri, S. Scholasticae. Denique Fulienses (Const. Fuliensium, c. 41) a jejunio eximunt festa Sanctorum Omnium, Nativitatis Domini, Circumcisionis, Epiphaniae, Purificationis, et titularis monasterii. Et certe cum jejunia magis sint afflictionis quam exsultationis, non conveniunt in diebus laetitiae, inquit S. Thomas (2-2, quaest, 147, a. 5, ad 3). Unde et veteres solvere jejunium solebant in martyrum solemnitatibus, quod ne eveniret in Quadragesima, concilium Laodicenum cap. 51 statuit ne martyrum festa in Quadragesima celebrarentur. Laudabiliores tamen qui festa sanctorum spiritualibus potius quam corporalibus gaudiis student celebrare, et animabus potius quam corporibus reficiendis, in hisce festis laborant. Qua de re Cistercienses commendat Petrus VenerabiliS, lib. i, epist. 28, idque actitant etiam nunc magna cum laude nonnullae monachorum et monialium congregationes. In Quadragesima vero usque ad Pascha ad vesperam reficiant.] Id quod singulare non exstitit monachis, sed omnibus etiam Christianis fuit commune: quae consuetudo adhuc tempore sancti Bernardi vigebat, uti ipse testatur, fratres suos initio Quadragesimae sic alloquens (Serm. 3, in Quadrages.) : «Hactenus ad nonam jejuna vimus soli, nunc usque ad vesperam jejunabunt nobiscum pariter universi, reges et principes, clerus et populus nobiles et ignobiles, simul in unum dives et pauper.» Vide Petrum Bles. serm. 11. Ipsa tamen vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes.] Idque tres ob causas quas refert Haeftenus (Lib. x, tract. 1, disq. 3). 1° Ne videretur imitari Judaeos, qui nonnisi post solis occasum jejunium violabant; 2° ne gravius esset extendere jejunium his qui hora noctis octava surgentes, magnam diei partem in labore, psalmis canendis, aliisque spiritualibus exercitiis impenderunt; 3° ne nocturnae quieti pars noctis notabilis subduceretur. Quartam addit rationem Menardus, scilicet «quia eum lucernae lux sit suboscurior, daretur occasio maligno, praecipue in amplo refectorio instigandi fratres ad confabulationem, et quaedam alia illicita.