# Regula 41.564.83-106

Benedict, Regula, 41.564.83 to 41.564.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.83

nam Ecclesiae mandatum non est. Praecaveto ne Marcionistae te decipiant, vel haeresis alia, sabhato aeque ac dominica ut jejunes. » Vide Cassian. lib. iii, cap. 11, et collat. 21, cap. 20. Eamdem ob rationem in praecipuis etiam sanctorum festis a jejunio abstinendum esse censuerunt nonnulli vitae monasticae Patres. Exstat integrum hac de re capitulum (Cap. ii) in Regula sancti Isidori his verbis expressum: « Hae sunt feriae monachorum, in quibus jejunia conquiescunt. In primis venerabilis dies dominicus, nomini Christi dicatus, qui sicut propter mysterium Resurrectionis ejus solemnis est, et ita apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a primo die Paschae usque ad Pentecosten, quinquaginta scilicet continuis diebus jejunium a sanctis Patribus dissolutum est, propter Resurrectionem videlicet Christi, et adventum Spiritus sancti, ut hi dies non in figura laboris, quod Quadragesimae tempus significat; sed in quiete laetitiae laxatis jejuniis celebrentur. Placuit etiam Patribus a die Natalis Domini usque ad diem Circumcisionis solemne tempus efficere, licentiamque vescendi habere. Non aliter et dies Epiphaniae ex veteri Regula reficiendi indulgentiam consecuta est. Si quidem et dum quisque fratrum convenitur, alii ex aliis monasteriis fratres gratia visitandi concurrunt, pro charitate adimplenda interrumpuntur jejunia, si tamen non fuerint generalia. Praeter haec, alia tempora libere licenterque jejuniorum inserviunt. » In concilio etiam Aquisgranensi statuitur (Can. 46), « ut in praecipuis sulemnitatibus, id est Natale et in octavis Domini, in Epiphania, in Pascha quoque, et Ascensione Domini et in sanctorum festivitatibus, id est sancti Stephani, et B. Joannis evangelistae, et in natale Infantium, in Purificatione, et Assumptione sanctae Mariae. Similiter et in B. apostolorum festis, et in S. Joannis Baptistae Nativitate, sancti quoque Laurentii atque Martini, seu in natalitiis cujuslibet sancti, cujus honor in qualicunque parochia specialiter celebratur, plenarium officium agatur, et bis reficiatur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
