# Regula 42.570.139-153

Benedict, Regula, 42.570.139 to 42.570.153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.139

» Ex quibus postremis verbis patet responsio ad secundum, scilicet nocturni silentii obligationem cessare post primam: quod insuper constat ex Willelmo Malmesburiensi, qui Lanzonem monachum laudat, quod licet tam acutis cruciaretur morbis, ut nec sedens, nec ambulans, nec jacens, nec stans, ne uno quidem momento tranquillus esse posset; « nunquam tamen noctibus est locuins, rogantibus fratribus ut solveret silentium, non acquievit, rogans ne monachatus sui pudicitiam libarent, quod nunquam postquam monachicum habitum accepisset, a completorio exiens usque ad sequentis diei primam locutus fuisset. » Denique hanc silentii nocturni legem etiam extra monasterium observabant, ut patet ex praefatis Renedicti Auianensis Consuetudinibus, in quibus legitur (Lib. ii): « Nocturnum silentium semper ab cis custodiri sive intus sive foris sint, quousque in capitulo versum dicant; » cujus rei praxim videre est apud Joannem Monachum in Vita S. Odonis, ubi commendat duos ejusdem sancti discipulos, qui a barbaris ligati, diuque lacessiti, silentium nocturnum neutiquam violaverunt; etiam barbarorum duce, ut corum constantiam tentaret, irruente in eos, et lancea mortis metum incutiente. Excepto si necessitas hospitum supervenerit, aut forte abbas alicui aliquid jussent.] Quem locum ita exponit Bernardus Cassinensis: « Considerandum est quod temporibus nocturnis tria sunt consideranda in quibus fractio silentii licita potest esse, videlicet damnum imminens, necessitas urgens, interrogatio superioris superveniens; puta si tu videres ignem accensum subito, ex quo posset damnum provenire, licite notos petere aquam, et postea etiam clamare. Necessitas etiam est spiritualis vel corporalis, ut pote si videres fratrem infirmitate subito laborantem, loqui poteris ei, et in infirmitate subvenire; aut si infirmus vellet confiteri, poterit audiri, et imponi poenitentia confitenti. Interrogatio etiam superioris in adjunctione alicujus mandati. » Circa hanc abbatis interrogationem acute notat Hildemarus S. P. Benedictum non simpliciter dixisse aut abbas alicui aliquid jusserit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
