# Regula 42.570.21-38

Benedict, Regula, 42.570.21 to 42.570.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.21

ideo dixit mox, ac si diceret: Ut surrexeriut a coena, parvissimo intervallo facto donec servitores manducant, mox accedant ad lectionem. » Similiter Bernardus Cassinensis: « Quod, inquit, dicit mox ut surrexerint a coena, non dicit quod incontinenti postquam surreverint primi, debeat fieri collatio; sed postquam surrexerint servitotes, quoniam omnes ad illam lectionem debent ad completorium convenire. » Eamdem sequitur sententiam Joannes Craesbeeck, uti et Cassinenses, qui in antiquis Declarationibus hunc ad locum sic scrihunt: « Intellige mox largo modo, quia plerumque differunt per horam, vel amplius, ne hujusmodi lectio ob recentem coenam sit taediosa. » Addit Haeftenus (Lib. ix, tract. 5, disq. 3): « Praeterea, ut lector, et minister mensae interea coenare, omniaque suis locis reponere possint. Denique, ut aliqua animi relaxatio concedatur religiosis, quibus grave forte foret ab una lectione, quam in coena ad mensam audiverunt, ad aliam statim accedere, adeoque utramque facile negligerent. » Sed in contrariam abit sententiam Petrus Boherius, qui relatis supra citatis Bernardi Cassinensis verbis addit: « Sed ista expositio misi non placet; nec servitorum exspectatio eam juvat, licet contratium practicetur saltem apud nos. » Et certe si ex sequentibus sancti Benedicti verbis de ejus mente judicium ferre liceat; partum istud intervallum non poterat esse nisi nullum. Nam paulo post addit: « Si autem jejunii dies fuerint, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem; » quae verba prioribus omnino opponuntur. Maxime cum istud diebus jejunii parvum intervallum haud dubium coena, quae post vesperas agebatur cum duplex esset refectio, consumebat. Nec urget in contrarium coena servitorum, quam dum fit lectio collationis, accipere possunt. Sanc Hildemarus nullum vult cervari intervallum, ubi fiatres tardius solito coenare contingit: « Et hoc notandum est, in quit, si tempore nubili fallitur vespera, id est plus tarde quam aliis diebus, non debet intervallum inter coenam et collationem exspectare, aut facere abbas sicut in aliis diebus, quando moderate agitur;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
