# Regula 42.570.83-98

Benedict, Regula, 42.570.83 to 42.570.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.83

Omnes, inquit, nullum excipit; « non abbatem, inquit Smaragdus, non praepositum, non decanos, qui aliquoties aliis in ecclesia cantantibus, potibus, aut fabulis, aut consiliis vacant in hac hora; sed omnes in hac collationis hora occurrere, omnes in unum completorium jubet cauture. » Cui tamen legi derogat Lanfrancus in Statutis haec scribens (Cap. 16): « Completorium vero dum canitur, licet priori et eis qui per licentiam de completorio remanent, de utilibus et necessariis rebus loqui. Similiter dum regularem horam fratres in ecclesia dicunt, nullus comedat in refectorio, excepto solo completorio; tunc enim licet iis, qui aliqua utilitate impediti ante illam horam se expedire non possunt, et fratribus, qui de foris veniunt, comedere in refectorio. Qui si ante collationem incipientes comedere circa finem completorii coenam suam commode explete uon valent, licet eis a mensa surgere, et in monasterium ad benedictionem ire, et postea in refectorium ad complendam coenam redire.» Longe observantiores ii, de quibus in capitulo 9 monachorum ad Augiam directorum sic lego: « Ut ad collationem accesserint, omnes unanimiter occurrunt, debiles, et infirmi etiam, si de lecto surgere valuerint, veniunt: quid de caeteris dicendum est? Lector autem tandiu legat, usque dum omnes in unum positi compleant. » Ex mss. etiam sancti Benigni Consuetudinibus (Cap. 46) infirmi ad collationem accedere debebant, quamvis eis capitulum ingredi fas non esset; sed intra ecclesiam B. Benedicti (haec erat capella infirmorum) prope ostium manentes, quae legebantur auscultabant. Omnes ergo in unum positi compleant.] « Id est completorium dicant, vel compleant …hanc scilicet collationis moram, » inquit Boherius. Et exeuntes a completorio, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.] Quod dicit exeuntes a completorio, intelligendum est de completorio officii, non de completorio collationis: « Non debet tamen quilibet postquam surgit e capitulo aliquid loqui: quia, infit Hildemarus, aliud silentium eum cons…mgit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
