Latin
43.584.1 to 43.584.11
Benedict, Regula 43.584.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
De iis qui ad opus Deï, vel ad mensam tarde occurrunt. Ad horam divini officii mox ut auditum fuerit signum, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur; cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. Ergo nihil operi Dei praeponatur. Quod si quis ad nocturnas vigilias post Gloriam psalmi nonagesimi quarti (quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici) occurrerit, non stet in ordine suo in choro, sed ultimus omnium stet, aut in loco quem talibus negligentibus seorsum constituerit abbas, ut videatur ab ipso, vel ab omnibus, usque dum completo opere Dei publica satisfactione poeniteat. Ideo autem eos in ultimo aut seorsum judicavimus debere stare: ut visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendentur. Nam si foris oratorio remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormiat, aut certe sedeat sibi foris, vel fabulis vocet, et detur occasio maligno: sed ingrediatur intus, ut nec totum perdat, et de reliquo emendetur. Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et Gloriam primi psalmi, qui post versum dicitur, non occurrerit, lege qua supra diximus, in ultimo stet: nec praesumat sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit permissione sua: ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc. Ad mensam autem qui ante versum non occurrerit, ut simul omnes dicant versum et orent, et sub uno omnes accedant ad mensam; qui per negligentiam suam aut vitium non occurrerit, usque ad secundam vicem pro hoc corripiatur: si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, sed sequestratus a consortio omnium, reficiat solus, sublata ei portione sua vini, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur, qui ad illum versum non fuerit praesens, qui post cibum dicitur.