Latin
43.584.194 to 43.584.212
Benedict, Regula 43.584.194-212
Unproofread scanNot analysed yet
»Caeterum praescriptus hic a S. P. Benedicto aliisque SS. Patribus ritus, a monachis etiam ad canonicos transmigravit, pro quibus in concilio Aquisgranensi anni 816 editum hunc canonem reperio (Can. 131): «Qui segniter aut tarde ad matutinum aut aliud quodlibet divinum officium peragendum occurrerit, dignum est ut non cum aliis in choro, sed omnium ultimus, ut certe erubescere discat, in loco hujuscemodi negligentibus a praelatis constituto stet. Foris vero nullatenus remanere praesumat, ne otio et fabulis vacet, et a Dei laudibus penitus alienus existat. »De canonicis etiam cathedralis ecclesiae Parisiensis ita scribit Boherius: «Et scias quod vidi istud observari a canonicis B. Mariae Parisiensis: qui si tarde ad horas veniant, non audent ascendere majorem chorum, sed in inferiori se ponunt. »Quid quod in aula summi pontificis aliquid simile observari videatur, ut testis oculatus Julius Nigronus affirmat (In Regulam xv commun. Societ. Jesu, n. 27): «Vidi, inquit, ego Romae cardinales ipsos, qui missa pontificia inchoata pervenerant in chorum, exhibita cruci et papae reverentia stetisse erectos in medio choro, donec a pontifice fuisset facta potestas locis suis residendi. »Diurnis vero horis, etc. Nisi forte abbas licentiam dederit permissione sua; ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.] In quem locum Boherius: «Hoc est, inquit, dicere: Licet enim reus licentiatus sit ut ascendat chorum psallentium, nihilominus post peractum cursum horae prosternet se coram omnibus ad pedes abbatis, vel prioris, suam negligentiam accusando; et si abbas judicat satisfactum, dimittet ipsum cum benedictione. Sin autem, injunget ei ut ibidem, vel in crastinum iterum, vel iterum veniam petat, modo praedicto, vel quod aliam poenitentiam impleat. Sed ubi fiet hujusmodi satisfactio, sive prostratio secundum Regulam? In choro ubi deliquit, ut clare patet infra de his qui falluntur in oratorio, et infra cap.