# Regula 43.584.213-228

Benedict, Regula, 43.584.213 to 43.584.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.584.213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.584.213

proximo. Vel forsan ante januam oratorii, ut sentiunt praedicti Fructuosus et Cassianus. Sed hodie apud nos prostrationes et satisfactiones hujusmodi fiunt in capitulo. » Ad mensam autem qui ante versum non occurrerit, etc. Non permittatur ad mensae communis participationem; sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus.] Sive extra, sive intra commune refectorium post fratrum refectionem, sive in eodem refectorio reficientibus etiam fratribus; sed in loco separato, omnibusque conspicuo, ut majoris confusionis rubore hujusmodi negligens perfundatur: quem postremum sensum, aliis rejectis, sequuntur commentalores Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Boherius in utroque commentario. Hildemari verba haec sunt: « Quod vero dicit, sequestratus a consortio reficiat solus, sunt qui intelligunt, ut post refectionem fratrum reficiat, aut cum ministris, aut solus: sed hic sensus non est sanus; sed quia, sicut de oratorio dicit, pro verecundia illum separatum stare, ut emendetur, ita pro emendatione intelligendum est, ut sedeat solus ad mensam aliam separatam ab aliis mensis, manducantibus aliis; nam cum solus separatus dicit, non est intelligendum, ut postquam alii manducaverint, ille manducet, sed quando alii manducant, ille separatus manducet, et non bibat vinum. Nam in Francia, in meo monasterio, in medio refectorio manducantibus fratribus manducare vidi talem fratrem negligentem. » Sublata ei portione sua vini.] Seu cujuslibet alterius liquoris, quo in regionibus ubi vitis non crescit, utuntur. Usque ad satisfactionem et emendationem.] Quod ita explicat Hildemarus: « Postquam manducaverint et voluerint jam fratres exire, debet iile abbati coram fratribus veniam petere. Si hoc fecerit ad sextam, jam ad vesperum non debet facere. » Et Bernardus Cassinensis: « Et quod ait usque ad satisfactionem et emendationem, illam dicit satisfactionem et emendationem qua prostratus debet ante fratres genua flectere: et hoc secundum Paulum Diaconum. Mihi tamen videtur quod haec satisfactio debet esse sicut praeretigi, petendo veniam ab abbate.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
