# Regula 43.584.259-305

Benedict, Regula, 43.584.259 to 43.584.305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.584.259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.584.259

» Et Regula Magistri (Cap. 73): « Qui posteriori vero mensae non adfuerit Deo post refectionem gratias redhibere, in sequenti refectione talem poenam in sequestrato suscipiat, qualem ille qui ante refectionem non est locutus cum Deo. » Versus autem nomine intelligendas esse universas quas post refectionem ad gratiarum actionem recitamus, preces existimo; licet Hildemarus S. Benedictum intelligat de solo versu qui, finita comestione, dicitur in refectorio; nam « ille, inquit, versus qui in ecclesia dicitur, et ille, Miserere mei, Deus, non est regularis, eo quod illum non dicit Regula dicere, sed est consuetudo monachorum. » Ex hoc Hildemari testimonio patet antiquam monachorum et maxime Benedictinorum consuetudinem fuisse, gratiarum actiones post prandium et coenam in ecclesia Deo referendi; quod amplius constat ex Regula S. Fructuosi cap. 5, ex Regula ms. incerti auctoris, cap. 3; ex Ordine conversationis monasticae, cap. 11; ex capitulo 22 Monachorum Sangallensium; ex Ekkehardo in lib. i de Casibus S. Galli, cap. 11; ex Tortario in lib. Mir. S. Benedicti, cap. 44; ex Theodorico in lib. Mir. S. Celsi, num. 5, apud Bolland. 23 Febr.; in lib. Mir. S. Trudperti, num. 3, ex Vita S. Hugonis Aeduensis monachi num. 25, ex Mir. S. Dunstani num. 12, et ex lib. Usuum Cisterc. cap. 76. Nec quisquam praesumat ante statutam horam vel postea quidquam cibi vel potus percipere.] Haec fuit generalis omnium veterum monachorum praxis, quam videre est, tum apud Cassianum, tum in omnibus eorum Regulis: « Antequam vel postquam legitimam communemque refectionem percipiant, inquit Cassianus (Lib. iv, cap. 18), summa cautione servatur ne extra mensam quioquam cibi potusve ori suo quisquam indulgere praesumat; ut incedentibus per horlos et pomaria, cum passim blandeque per arbores poma pendentia non solum se objiciant pectoribus transeuntium, verum etiam strata per terram conculcanda pedibus se offerant, atque ad colligendum parata facile ad consensum concupiscentiae illicere valeant intuentes, et opportunitate ac copia quamvis districtos atque abstinentissimos ad sui desiderlum provocare;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
