# Regula 43.584.28-50

Benedict, Regula, 43.584.28 to 43.584.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.584.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.584.28

quam non solum operi manuum seu lectioni, vel silentio, et quieti cellae; verum etiam cunctis virtutibus ita praeferunt, ut huic judicent omnia postponenda, et universa dispendia subire contenti sunt, dummodo hoc bonum in nullo violasse videantur. » Ejusmodi obedientiae ad opus Dei praesertim spectantes leges videre est in Regula S. Caesarii ad virgines (Cap. 10): « Quae signo tacto tardius ad opus Dei, vel ad opera venerit, increpationi, ut dignum est, subjacebit: quod si secundo et tertio admonita emendare noluerit, a communione vel a convivio separetur. » In Regula S. Aureliani (Cap. 30): « Signo tacto, omne opus praetermittatur, et sicut apes prudentissimae ad alvearium, ita veloci festinatione properare contendite. » In Regula S. Isidori (Cap. 7): « Dato legitimis temporibus signo ad horas canonicas, festinabunt fratres cum properatione, omnes ad chorum occurrant. » Denique in Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 8): « Quandocunque vel diurnis vel nocturnis horis ad opus divinum signum insonuerit, mox cum summa festinatione surgendum est, ac si praeco regis insonet, omni opere quod in manibus habebatur postposito. » Eamdem observantiam, in monasteriis adverterunt etiam monachi ad Augiam directi, uti ipsi testantur in suis Capitulis (Cap. 1): « Relictis omnibus quaelibet in manibus tenentur, summa cum festinatione currunt omnes, videlicet nullus audet hanc constitutionem frangere, quamvis in decrepita aetate constitutus: » Eamdem in Cluniacensibus laudat Udalricus (Lib. ii, cap. 22): « Si ad horam signum audierit regularem; et si est in claustro, ipsum verbum quod habet in ore, non perficit; sed continuo tacet, et occurrit ad orationem interesse. » Denique eam commendant monachi Sanctigallenses capitulo 2, et Gregorius IX in bulla pro monachis Benedictinis. Monent tamen auctores sobrie S. Regulae textum esse intelligendum, ut scilicet audito signo, quaelibet fuerint in manibus relinquantur quae sine periculo aut gravi damno relinqui possunt. Nam si quis, verbi gratia, serviret infirmis, ministraret hospitibus, praepararet coquinam, exhauriret vinum, hic non debet, relicto opere, statim occurrere.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
