Latin
43.584.51 to 43.584.75
Benedict, Regula 43.584.51-75
Unproofread scanNot analysed yet
Secus qui scriberet librum, aptaret calceum, coleret hortum. Quamvis non defuerint etiam qui praefata opera obedientiae gratia dimitterent imperfecta, quorum obedientiam aliquando miraculis illustratam legimus: sed ad intentionem, non ad factum Deum respexisse credimus. Ergo nihil operi Dei proeponatur.] Hoc attendant qui pro levibus, vanis, et inanibus rebus ab opere Dei se dispensant; qui cum omnia etiam imperfecta, ut ad opus Dei debite celebrandum convolarent, relinquere deberent; imperfectum opus Dei, alios etiam suis discursibus perturbando, derelinquunt. Quam procul ab his erat S. Liudgerus episcopus (In ejus Vita, auctore anonym. ,cap. 32, saec. iv Ben. ,pag. 46; vide cap. 33), qui accersitus tertio ab imperatore Carolo Magno, venientibus nuntiis dum divinis …eresset officiis, aliud nihil respondit quam se proxime peracto offic… eos secuturum. Cumque, expleta psalmodia, ad imperatorem accessisset isque rogasset cur tot invitatus nuntiis statim venire despexisset, respondit: «Quia Deum et tibi, o rex, et cunctis hominibus praeponendum arbitrabar; hoc enim mihi praecepisti curam episcopalem committens; idcirco a tuis vocatus nuntiis, Omnipotentis servitium intermittere inconveniens judicavi. At mox divino peracto obsequio, paratior ad regis imperium veni. Quod responsum ejus imperator optimus veneratus: Gratias, ait, habeto, episcope, quia talem te modo reperio qualem antea aestimabam. Fuerunt aliqui qui facta bonitatis tuae malevole apud me interpretati sunt; sed hos deinceps minus gratos habebo. »Eadem erat mens Bernardiabbatis Tironensis piissimi, cui, ut scribit Gaufredus in ejus Vita, num. 105 (Boll. ,April. 14), «Canonicas horas tam diei quam noctis quaelibet saecularis causa, alicujusve potentissima persona, ticet hac frequentissime, quoad vixit, inquietaretur, non abstulit; sed nec aliqua corporis molestia tardiorem reddidit: hanc solam excipe, qua felix felicem cursum complevit. »Hic non ea repeto quae scripsi in lib. v de Antiquis monachorum Ritibus de fratribus in viam directis, qui etiam equo ascenso, si audito ad opus Dei signo, pedem e monasterio nondum extulissent, protinus desilientes, ad oratorium simul cum aliis convolabant;