Latin
44.590.114 to 44.590.131
Benedict, Regula 44.590.114-131
Unproofread scanNot analysed yet
Inde surgens, abbate praecipiente, induitur sola cuculla, et provolvitur in primis pedibus abbatis, et deinde prioris, et omnium qui ex ea parte sunt. Similiter facit pedibus aliorum qui ex altera parte sunt, et ad ultimum infantum, sed multo remotius qua paliorum, et non tanget vestes eorum; omnes inclinant ei, et levant eum, et debent orare pro eo. Quo expleto, et iterato petita venia, jubetur exire ad induendum se. Indutus ac reversus, adhuc etiam veniam petit; jubetur ut ultimus sedeat, ultimus sit cunctorum in omni loco. Interim non communicat, non vadit ad pacem, non osculatur textum Evangelii, in ecclesia nec cantum nec psalmum imponit, nec lectionem legit: a sola coquina, ut in ea serviat, et a mandato non prohibetur; sed non ibit ad scillam. Post singulas horas finitas, veniam in statione sua super genua petit, nec propter hoc convertitur ad altare. Si quando universi fratres propter aliquam processionem albis induuntur, tunc et ipse induitur, alias minime. Ad extremum si D. abbas viderit id expedire, talemque ejus esse humilitatem quae id mereatur, interpellatus a fratribus, in capitulo vocat eum ut surgat et in medium veniat. Quo petente veniam, loquitur convenientia et personae et causae, et reddit ei pristinum locum, vel dat alium inferius, si voluerit; suo enim malo merito perdidit locum suum. Vadit ad pedes ejus, sicut etiam quilibet alius tam in ecclesia quam in capitulo, si promoverit eum ad altiorem sedem. Notandum autem quod cum restituitur in ordine suo, si est sacerdos, non ideo cantat missam, vel diaconus Evangelium, vel subdiaconus epistolam, nisi nominatim et dicatur. Restitutio namque illa quae fit de ordine, non aliud est nisi ut in choro cantet et legat sicut alii. Et sciendum quoniam in hujusmodi judicium prior nullum ponit, nec absolvit unquam.