# Regula 44.590.132-146

Benedict, Regula, 44.590.132 to 44.590.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.132

Sciendum quoque quod non ponitur aliquis in gravi culpa, nisi saepius inciderit in idem crimen, pro occulta offensa, neque pro ea quaecunque sit, quam ipse sua sponte confitetur. Sed si quis aliquid paucis notum commisit, quod si in publico esset, dignum judicio gravis culpae duceretur, ducit eum abbas, sive prior in secretum locum, assumens secum duos aut tres eorum quibus notum est crimen, aut aliorum quos voluerit; atque facit ei grave judicium, secundum commissi quantitatem, et injungit poenitentiam. Si vero quilibet ad aliquam obedientiam degens, commiserit crimen quod manifestum sit, in eodem loco publice coram omnibus qui ejusdem loci habitatores sunt exuetur, et horribiliter verberabitur; inde in conventum reductus, ponetur in gravi culpa. Nec silendum quod omnis qui ei qui in gravi culpa est loquitur, aut signum facit sine abbatis jussu, dignus est poni in eadem culpa. Si autem occulte deliquerit, multum occulte vapulabit, secundum commissi quantitatem; reductus ad majorem ecclesiam, nunquam postea exiturus de claustro, nisi forte talis ac tanta videatur ejus correctio, quae digna videatur, et ostendat eum de caetero nolle peccare. Tamen quocunque mittatur, ad locum ubi peccavit nunquam amplius redire debet. At si forte culpa sua non est de gravioribus malis, ut cum aliquo in audientia popularium inhoneste et irreligiose contenderit, vel aliquid simile: pro hujusmodi, cum venerit dies dominica, ad initium missae matutinalis concurrente populo ad ecclesiam, stat ipse nudis pedibus prope fores ecclesiae, et unum codicem grandiusculum tenet in manu: capellum non induit, ut ab omnibus possit agnosci. Nemini loquitur intranti vel exeunti. Famulus quidam semper est juxta eum, qui dicat interrogantibus propter quid talis ei poenitentia sit injuncta. Nec recedit inde usquequo missa finiatur. Hactenus Divionenses S. Benigni Consuetudines;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
