Latin
44.590.147 to 44.590.163
Benedict, Regula 44.590.147-163
Unproofread scanNot analysed yet
quibus etiam Cisterciensium praxim ex libro Institutionum capituli generalis ordinis Cisterciensis subjungere visum est. Ex libro Institutionum capituli generalis ordinis Cisterciensis, dist. 6, cap. 6. Cum aliquis gravi culpae subditur, accipiat in ipso judicio disciplinam: deinde injuncta ei poenitentia gravioris culpae, ponens statim caputium in capite, exeat de capitulo in locum quem praeviderit abbas ei competere *deputeturque ei senex discretus, qui eum consoletur et provocet ad humilitatem, ne ampliori tristitia absorbeatur, injungaturque in capitulo pro eo oratio; et sicut dicit Regula, oretur pro eo ab omnibus. Debet autem abbas attendere et corporis valetudinem, et culpae modum; nam secundum hoc debet extenuari culpa vel gravari. Refectionem autem percipiat mensura et hora qua abbas ei viderii competere, sicut in Regula continetur. Vasa autem quibus utitur, aut frangantur, aut pauperibus erogentur. Ad lores oratorii prostratus jaceat in terra dum completur opus Dei, non habens caputium in capite, quod tamen in eundo debet habere. Quoties autem missa vel officium defunctorum sine intervallo sequitur horam canonicam, non prosternatur donec conventus exeat de ecclesia. Cum autem in capitulo recipiendus fuerit ad jussionem abbatis, ad ingressum capituli habeat caputium in capite. Que deposito, veniens ante abbatem, prosternat se ante pedes ejus super genua et super articulos manuum, deinde ante priorem, ac percurrens chorum prioris, si prior fuerit, vel abbas loco illius, et chorum abbatis, eodem modo se prosternat ante pedes singulorum, illis non inclinantibus, nec adjuvantibus ipsum, sed quiete sedentibus. Quoties autem ante abbatem transierit, inclinet, et sic ante analogium veniens, stet, non petens veniam donec jussus ab abbate, eat sessum. Nec ponatur ea die in ordine suo, nec aliquod officium exsequatur usque ad jussionem abbatis; sed cum completur opus Dei tam in ecclesia quam in labore, prosternat se in terra, in loco in quo stat, donec jussus ab abbate quiescat ab hac satisfactione.