# Regula 44.590.164-181

Benedict, Regula, 44.590.164 to 44.590.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.164

Qui vera pro levibus culpis tantum excommunicantur a mensa, in oratorio satisfaciant.] De satisfactione excommunicati pro levi culpa haec decernunt mss. Farfensis monasterii, et Romani S. Pauli Consuetudines: « Fratres qui pro levi culpa secundum Regulam separantur a mensa, sic in oratorio satisfaciant: Cum post psalmodiam ad preces alii se inclinant vel genua flectunt, ante altare venientes ad gradus se prosternant, donec preces et oratio finiantur; tunc surgentes, inclinantes ante et retro, sic omnibus horis faciant. Si vero festivitas antequam absolvantur evenerit, a vespera usque ad aliam vesperam omni communione fratribus socientur, missas etiam qui sacerdotes fuerint, et omne quod ad servitium divinum pertinet celebrare possunt. » Et Lanfrancus in Statutis (Cap. 17): « Ad levis culpae satisfactionem adjudicatus frater, a communi mensa separatur, usurus cibo et potu quibus alii fratres, nisi ei nominatim fuerit interdictum; refecturus hora nona, si fratres sexta; vel ad vesperam, si fratres hora nona. In monasterio et in capitulo, in loco ubi solet esse, sit aut ultimus omnium, aut inter utrumque, secundum quod culpa luerit et abbas praeceperit. In ecclesia missam non celebret, epistolam, vel lectionem, Evangelium, non legat, responsorium non canat, antiphonam super psalmos non imponat, nec aliquid hujusmodi, nisi cum caeteris agat: ad candelabrum vel ad thuribulum non se revestiat, ad offerendam vel ad pacem non accedat. Circa finem regulariter instituti operis Dei, tam in nocte quam in die, cum incipiunt Kyrie eleison, prosternat se ante gradum ubi benedictiones accipiuntur; ibique tandiu prostratus jaceat, usquequo dicatur: Qui tecum vivit. Si festivitas duodecim lectionum eveniat, tandiu ab hac satisfactione quiescat, quousque privati dies redeant. Dum fratres in refectorio comeduni, ipse sit in ec- Clesia. » Denique Divionenses S. Benigni Consuetudines (Cap. 32): « Levioris autem culpae consuetudo talis est.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
