Latin
44.590.77 to 44.590.105
Benedict, Regula 44.590.77-105
Unproofread scanNot analysed yet
nam «postquam alii surrexerint, dum dicitur Benedicamus Domino, ipse debet se in terram projicere, id est pronus jacere, »inquit Boherius; et Udalricus (Lib. iii, c. 3): «Post singulas finitas horas, veniam ita super genua petit, non tamen propter hoc conversus ad altare. »Et sic satisfaciat usque dum ei jubeat abbas ut quiescat jam ab hac satisfactione.] Et haec quidem S. Benedictus de satisfactione excommunicatorum pro gravioribus culpis. Caeterum hujus capituli praxim ex mss. S. Benigni consuetudinibus accipere lectoribus haud erit fortassis ingratum. Ex mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis cap. 32. Qui autem illud quod gravi culpa dignum sit, commisit, si quandiu D. abbas abest advenerit, non venit in praesentia illius donec ipse praecipiat; et tunc extra capitulum exuitur, et ita venit sicut ille cui in ipso capitulo praecipitur, ut eat et exnat se. Nam si aliquis hujusmodi sit in ipso capitulo, cum audit se inculpari a D. abbate, surgit et veniam petit. Qua petita, praecipitur ei: Ite, exuite vos, et discalceate, et revertimini sicut mos est. Et praecipitur camerario ut exeat cum illo. Tunc cingulo tenus nudatus, pedibus discalceatis, assumptoque virgarum manipulo in dextra, et cuculla bene plicata in sinistra, redit in capitulum; statimque de sinistra parte posita cuculla, et virgis juxta se de dextra, petit in medio veniam; dictoque ab abbate: Quid dicitis? et eo respondente, mea culpa; et iterum abbate dicente, surgite, sedet ad terram, resumpta cuculla super genua, et brachiis desuper positis. Quo facto, praecipit D. abbas cui placuit, ut surgat, et verberet illum de virgis quas attulit: dato vero ei quale videbitur D. abbati judicio, praecipit ut surgat et induat cucullam suam, et dicitur ei: Ite, induite vos et revertimini. Indutus autem, ac reversus, petit iterum veniam suam;