# Regula 45.3

Benedict, Regula, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/45.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/45.3

Verum observandum tribus modis fieri posse ut aliquis in oratorio psallendo delinquat: 1° ita ut integrum chorum secum in errorem inducat; 2° ita ut aliquos tantum perturbet; 3° ita ut solus ipse fallatur. « In primo casu, inquit Bernardus Cassinensis, consuetud » Cassinensis dat ut se flectat, ita quod caput ponat in terra. In secundo casu sufficit ut se flectat, ita quod caput non ponat in terra. In tertio casu sufficit ut se flectat cum dicitur Gloria Patri. » Ita etiam Hildemarus, haud dubium secundum sui temporis praxim, ait eum qui omnes perturbat debere se humiliare usque ad terram, id est in terra genua flectere; is autem qui solus fallitur, non ita, inquit, se debet humiliare sicut ipsi primi, sed tantum corpus suum debet flectere. In lectionibus vero recitandis, qui legens in correcto libro fallitur, pro hoc vadat in loco constituto, et ibi petat veniam; qui vero ex consuetudine male legit, corripiatur pro hoc in capitulo.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
