# Regula 46.598

Benedict, Regula, Chapter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/46.598
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/46.598

De iis qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt. Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocunque loco aliquid deliquerit, aut fregerit quidpiam, aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubi ubi; et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem, ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum: dum per alium cognitum fuerit, majori subjaceat emendationi. Si animae vero peccati causa latens fuerit: tantum abbati, aut spiritualibus senioribus patefaciat, qui sciant curare sua, et aliena vulnera non detegere et publicare. COMMENTARIUS. Si quis in labore quovis, in coqvina, in cellorio, etc.] Cellarium est cella penaria, seu repositorium, ita appellatum, « quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt, » ut ait S. Isidorus (Lib. xv Orig., c. 5). In ministerio.] « Id est in domo cujuslibet artis, » inquit Boherius. Quamvis Paulus Augustinus a Janua, Theobaldus Artaldus, et quaedam versiones Gallicae hunc textum intelligant de mensae ministerio. In pistrino.] Pistrinum Boherio « est locus ubi farina deponitur, et fit panis. Et haec quidem parare, inquit, monachorum est. » Nimirum per vices olim in quibusdam saltem monasteriis fratres id praestabant, ut patet ex Vita S. Samsonis (Num. 16, saec. i Ben.): « Frater autem ejusdem presbyteri vicissentibus se per ordinem caeteris monachis hujus monasterii pistor effectus est. » Et in Vita S. Austrebertae (Saec. iii Ben.): « Erat consuetudo ut vicissim a sororibus coquerentur panes. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
