Latin
46.599.110 to 46.599.141
Benedict, Regula 46.599.110-141
Unproofread scanNot analysed yet
Occurrente autem capituli festo in sabbato, die praecedenti, qui sine tali festo occurrit, confitemur. »Adduntque: «Semper confitemur in vigilia Natalis Domini, nisi eadem vigilia occurrat in dominica vel ferta secunda: in quo casu confitemur in sabbato sequenti. Providendum est enim ut semper in qualibet hebdomada faciamus confessiones communes. »Idem etiam institutum viguisse apud Cistercienses discimus ex lib. Institution. cap. Gener. Ordin. Cisterc. (Dist. 6, c. 4), in quo haec habentur: «Abbates et monachi semel ad minus in hebdomada confiteantur, si copiam habeant confitendi. Conversi vero qui in abbatiis morantur idem faciant: qui autem in grangiis, quoties eis tenetur capitulum, confiteantur. Nihilominus universi, tam monachi quam conversi semel ad minus in anno abbatibus suis confiteri non omittant, nisi forte eorum copiam habere non possint. »Idem fere habetur in libello Antiq. Defin. dist. 7, cap. 4. Istud tamen praeceptum de confitendo abbati semel in anno postea sustulit Clemens VIII. In Statutis quoque abbatum de Samubyaco et de Macertis ordin. Cisterc. ,et priorum de Ligeto et de Granderiis Carthus. pro ordine Grandimontensi auctoritate Gregorii X papae factis statutum lego (Cap. 9), «ut frater quilibet, tam clericus quam laicus, semel ad minus in septimana confiteatur, alioquin transgressor aquae potu continuo sit contentus, quousque de sua confessione fuerit locutus. Prior vero quicunque tam necessarium statutum negligens repertus fuerit, ut in se et in aliis ipsam constitutionem cum omni diligentia faciat observari, ab abbate vel visitatoribus sine capitulo generali gravissime puniatur. »Et ms. liber de Doctrina novitiorum Grandim. (Cap. 3): «Sit confessio tua praemeditata, brevis, frequens, aperta, integra, verecunda, lacrymosa, cum contritione et sine excusatione; et si potes quotidie, bene quidem; sin autem de tertio in. tertium diem, vel saltem semel in qualibet septimana salubriter juxta statuta ingressi ordinis studeas confiteri;