# Regula 46.599.21-33

Benedict, Regula, 46.599.21 to 46.599.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/46.599.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/46.599.21

24): « Si quis aliquid perdiderit, idque non inventum ad archimandritam non detulerit, careat benedictione.» Et apud S. Basilium ipsum (Regul. brev., interr. 144): « Prorsus qui abusus sit, is tanquam sacrilegus; qui vero amiserit, tanquam sacrilegii auctor judicetur, cum omnia Domino sint dedicata et Deo consecrata. » Vel aliud quid excesserit.] Ut sunt ea quae etiam describit Cassianus his verbis (Lib. iv, cap. 16): « Quisquis ad opus aliquod aecersitus, vel ad congregationem solitam tardius occurrerit, aut si decantans psalmum, vel modicum titubaverit; similiter si superflue, si durius, si contumacius responderit, si negligentius obsequia injuncta compleverit, si vel leviter murmuraverit, si lectionem operi vel obedientiae praeferens officia statuta segnius fuerit exsecutus, si dimissa synaxi non concitus ad cellam recurrere festinaverit, si cum aliquo vel ad modicum substiterit, vel si ad punctum temporis uspiam secesserit, si alterius tenuerit manum, si cum illo qui cellulae suae cohabitator non est, confabulari quantulumcunque praesumpserit, si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus, si parentum quempiam vel amicorum saecularium videriti, vel collocutus eis sine suo fuerit seniore, si epistolam cujuscunque suscipere, si rescribere sine abbate suo tentaverit. » Quae omnia ea plectebant poenitentia quam ei qui gillonem fregisset imponebant. Et non veniens continuo ante abbatem.] Quod ait continuo non ita capi volunt commentatores, quasi dimisso opere imperfecto, statim ad abbatem currere, peccatum confiteri, veniam petere, ac satisfacere delinquens deberet; sed continuo intelligunt hora qua separatus erit ab opere, sive, ut loquitur Boherius, « statim cum commode potuerit, vel saltem cum regulare capitulum post celebrabitur: nam ad illud omnes debent concurrere, » quod postremum innuere videtur Hildemarus cum ait: « Si hodie excesserit, crastino die veniam petat. » Atque ita sentiunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius, Turrecremata, et Matthias Lambert.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
