Latin
46.599.56 to 46.599.84
Benedict, Regula 46.599.56-84
Unproofread scanNot analysed yet
nullum etum hujus distinctionis vestigium in Regula apparet: quod tamen non sic capiendum velim, quasi continuo, ut quid aliquis fregerit, aut perdiderit, etc. ,statim convocanda sit congregatio; sed statim abbati, deinde in proximo capitulo congregationi revelanda. Ita Cassinenses (Declarat. Cassin. in cap. 46) declarant «hoc esse servandum quando abbas ibi adesset, aut in loco propinquo, et hoc delinquens scierit; alias satisfaciat ante congregationem in sequenti capitulo. »Dum per alium cognitum fuerit, majori subjaceat emendationi.] Ita fere Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 16): «Si soror quae in his casibus dilapsa, statim abbatissae vel praepositae puram dederit confessionem, ut compertum fuerit non suae voluntatis fuisse quod casu accidit: hoc tantummodo sufficiat, ut hoc quod deliquit et perpetravit, si possibile fuerit, non deneget, et emendet cum veniae satisfactione. Si vero non sua confessione, sed alterius proditione cognitum fuerit, prout culpae magnitudo poposcerit, poenitentiae subjacebit; quia culpam per puram confessionem non manifestavit. »Quo ex loco haud obscure colligitur antiquus proclamationum usus, quibus publice ac palam deferuntur ii qui seipsos accusare praetermittunt; de quibus videtur intelligendus S. Isidorus, cum ait (Cap. 18): «Reliqui autem excessus monachorum, in collecta abbati vel praeposito deferentur, ut is qui deliquisse cognoscitur, competenti securitate coerceatur. »Vide lib. i de Antiq. monach. Ritibus, c. 5. Si animae vero peccati causa latens fuerit, etc.] Mitigat his verbis priscorum monachorum rigorem, qui non solum exteriora delicta, sed etiam occultas animi cogitationes publice revelabant, ut videre est apud S. Basilium serm. 1 de Institut. monach. Porro hunc S. Regulae locum de confessione sacramentali non male interpretantur S. Hildegardis, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Richardus de S. Angelo, Petrus Boherius, Joannes de Turrecremata, Theobaldus Artaldus, Joannes Craesbeeck et Antonius Perezius: unde et S. Pater non solum abbati, sed etiam spiritali seniori (quo nomine veteres Graeci et recentiores Latini confessarios appellabant) eam fieri voluit, quia olim non omnes abbates erant sacerdotes.