# Regula 48.621.140-167

Benedict, Regula, 48.621.140 to 48.621.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.140

Quod si factum fuerit, mirabiliter emendari debet, nisi forte alicui multum cognito et maturae personae contingat quod sanguinet nasus ejus, vel brachium cum multa affluentia; hic poterit ad meridianam exire ad lavatorium. Nam nocte obseratum ostium dormitorii est, et eundum est ad necessarias.» Et tamen Cluniacenses in claustro cantare aut legere poterant, ut docet Udalricus lib. ii, cap. 24. Sed et sanctus Anselmus prior Beccensis meridiano tempore emendandis libris in claustro intendisse legitur (In ejus Vita num. 21, Bolland. 21 April.). Id quod non permittunt antiqua Carthusiensium Statuta, in quibus legitur (Part. ii, c. 18): « In aestate cum aliqui operantur, vel emendant libros, non debent sine speciali licentia tempore dormitionis operari. » Et agatur nona temperius mediante octava hora.] Id est media post elapsam septimam, et ante incoeptam nonam, uti exponunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Petrus Boherius, et Joannes de Turrecremata. Et sic horam integram cum dimidia, hoc est septimam totam et mediam octavam somno impendebant. Regulae Tarnatensis, S. Isidori et S. Fructuosi tres quieti meridianae horas concedunt. Cassinenses a Pascha (Declarat. Cassin., cap. 48), sive a festo S. Benedicti ad medium Aprilem una hora, a medio Aprili ad medium Augustum duabus horis, inde ad idus Septembris una hora dormiunt et silent. Ad silentium quod spectat, scribit Hildemarus quod incipi debet ad tertiam, quamvis id Regula non dicat; sed loquitur haud dubium secundum usum sui monasterii. Si autem necessitas loci vel paupertas exegerit, ut ad fruges colligendas per se occupentur.] Etiam omissa lectione, ut praescribit supra citatus canon 17 concilii Aquisgranensis, et antea Regula secunda et tertia SS. Patrum cap. 5, et Regula S. Macarii cap 10, atque ut S. Maurum fecisse docet Faustus (In ejus Vita num. 15), scribens eum cum fratribus ad fruges colligendas longiuscule a monasterio fuisse egressum, et ad sextam refectionis horam cum iisdem fratribus rediisse;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
