# Regula 48.621.168-195

Benedict, Regula, 48.621.168 to 48.621.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.168

cum tamen ex Regula a quarta ad sextam legere dehuissent. Vide Regulam S. Donati ad virgines, c. 20. Quia tunc vere monachi sunt, si labore manuum suarum vivunt.] Quod sic capiendum non est, quasi veri non essent monachi, qui ruralibus operibus omissis, et alias habentes unde religiose vivant, lectioni et orationi vacant. Sed hoc ad eorum consolationem dixit, quos paupertas ad victum sibi comparandum manuum labore cogit, ut loquitur Hildemarus. Sive etiam, ut aiunt Bernardus Cassinensis et Boherius, « quia multum accedit ad statum monasticum paupertas et occupatio in labore. » Unde et S. Basilius monachos instituens, « Ratio, inquit (Serm. 1 de Iustit. monach.), quaerendi victus his qui in hujusmodi vitae genere degunt, ea maxime conveniens judicanda est, quae ab Apostolo praeseribitur, nimirum ut manibus laborantes honeste suum quisque panem manducet.... ut mandatum ejus impleatur, qui jubet in sudore et labore nobis victum ut acquiramus, et honestatis decor reprehensione ac nota vacuus teneatur, cum nulla eos quotidiani victus necessitas adigat in publicum prodire. » Sicut et Patres nostri et apostoli.] Quoti ait Patres nostri interpretantur commentatores Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Boherius, Turrecremata, de antiquis monachis Paulo, Antonio, Hilarione, etc.; vel de Patribus Veteris Testamenti, Abraham, Isaac et Jacob. Sed superior sensus est melior, inquit Hildemarus. Hos imitati sunt in Hibernia S. Finani abbatis primi discipuli (In ejus Vita num. 6, Βοlland. 17 Febr.), « qui manibus suis laborantes, eremitarum more, terram sarculo arabant, et respuentes animalia nec unam vaccam habebant; et si quando eis aliquis aliquid de lacte vel butyro offerret, jam non recipiebant. » Tales Bancorenses (Vita S. August. Cant. episcop., saec. i), « quorum summa ultra duo millia censebatur; » et tamen « omnes labore manuum victitabant. » Tales ex nostris Fuldenses, quos S. Bonifacius ad Zechariam pap in scribens asserit esse viros « strictae abstinentiae, absque carne et vino, absque sicera et servis, proprio manuum suarum labore contentos.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
