# Regula 48.621.196-223

Benedict, Regula, 48.621.196 to 48.621.223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.196

» Tales ab eodem Bonifacio instituti Ordorpenses (In Vita S. Bonif. c. 8, saec. iii Ben.), qui, teste S. Willibaldo, « propriis sibi, more apostolico, manibus victum vestilumque instanter laborando » acquirebant. Tales Vallisumbrosani, de quibus in Vita S. Aiberti legitur (Apud Sur. 7 April.): « Stricte et inviolabiliter observatur institutum et canon S. Benedicti, vivuntque laboribus manuum suarum. » Tales denique primi Roberti de Arbrissello discipuli, ut docet Baldricus Dolensis episcopus in ejus Vita n. 17 (Bolland. 25 Febr.). Non defuere tamen graves viri qui hujusmodi opera in agris, tanquam monasticae observantiae contraria et noxia reprobarent. S. Monnosus Soractensis monasterii praepositus, cum ad colligendas olivas fratres foras mittere abbas voluisset (S. Greg. lib. i Dial., c. 7), « id fieri cum magna humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres de monasterio, dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur. » Et Joannes Trithemius suos alloquens (Homil. 7): « Est alia, inquit, consideratio, quae animum concitat meum, ne vos externis operibus manuum de lacili occupem sine causa rationabili et necessitate manifesta: experior enim quod labores hujuscemodi operis non conveniunt in vobis observantiae regulari; sed integritatem monasticae disciplinae apud vos magis destruunt quam promoveant. Erubesco dicere, et nihilominus effari compellor, vestros labores extra monasterium et cellam plus destructionis afferre puritati animarum quam salutis. Qui enim labores vestri? nonne vagari et discurrere, comessation hus inducere et poculis, e reliquum temporis sermonibus occupare vanis et inutilibus? Non habetis in vobis illum Spiritus Dei sanctum lervorem, quo priscos institutionis nostrae monachos legimus quondam inflammatos... Tempore jejunii regularis ilii staturum sibi abstinensiae modum aut diligenter custodiebant, aut si prae magnitudine laborum requievissent, ideo manducabant quatenus labori apti et idonei redderentur: vos autem non manducatis ut laboretis, sed laboratis potius ut manducetis, quando ex regula fuerat jejunandum: occasionem ex jejunio sumitis ut jejunium solvatis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
