# Regula 48.621.20-59

Benedict, Regula, 48.621.20 to 48.621.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.20

» Haeftenas (Lib. ix, tract. 4, disq. 1) autem S. Benedictum interpretatur: 1° de pia, sive, ut vocant, spiritali lectione; 2° de theologica; 3° de psalmorum lectione. Post sextam autem surgentes a mensa pausent in lectis suis.] Nimirum familiaris fuit antiquis monachis somnus meridianus, ut patet tum ex hoc Regulae Benedictinae loco, tum ex Regula SS. Pauli et Stephani, qua decernitur (Cap. 11), ut « aestatis tempore nulli liceat meridie praeter in suo lectulo dormire, nisi forte jubente priore ad nubila pro custodia areae extra suum lectulum dormiat.» Ex Regula Tarnatensi (Cap. 9), in qua legitur: « A sexta quoque hora usque ad nonam vacent quieti aut lectioni. » Ex Regula S. Isidori, quae haec habet (Cap. 6): « Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a tertia usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere. » Ex Regula S. Fructuosi, quae vult (Cap. 6), ut « peracto sextae officio, ab oratione pergant ad mensas, refectique congrue iterum facta oratione quiescant, ut fiat silentium usque ad horam nonam. » Denique ex Regula ms. incerti auctoris, in qua scribitur (Cap. 2): « Post refectionem hora sexta sicut B. Benedictus caeterique Patres docent, aut requiescendum est, aut legendum. » Cujus rei praxim videre est in l. i Dial. S. Greg. et in Vita S. Maglerii n. 24. saec. i Bened. Sed et S. Joannes Climacus testatur (Gradu 27), quia difficile est pomeridianis horis somnum arcere. Sed circa meridianum somnum nonnulla hic veniunt observanda. 1° Non toto anni tempore a S. Benedicto fuisse indultum, sed tantum a Pascha usque ad calendas Octobris, id est usque diem 14 Septembris, quo incipiunt numerari calendae Octobris: hinc Statuta Lanfranci (Cap. I, § 1): « Calendis Octobris remaneat meridiana, quam facere solent monachi in aestate. » Et Udalricus: « A calendis Octobris..... ex toto dimittitur pausatio meridiana.» Id quod ab aliis etiam usu receptum fuisse, constat ex Regula SS.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
