Latin
48.621.224 to 48.621.242
Benedict, Regula 48.621.224-242
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quam immunde et vilissime nonnulli ex vobis tractent indumenta sua, quis regularis disciplinae, stud usus amator aequanimiter ferat? Cujusnam sunt, fratres mei, quae dispendio e consumitis? Christi patrimonium est omne quod pertinet ad monasteria servorum Dei. . . . Labores extra monasterium prosterea vobis minur, ne gravius male operando peccaretis. »Eadem videtur fuisse mens Guillelmi abbatis S. Theodorici, cum scribens ad fratres de Monte Dei dixit (Cap. 22): «Subdivalia exercitia et opera, sicut sensus distrahunt, sic saepe etiam spiritum exhauriunt; »licet piis aliquando viris ad animae salutem proficiant, «cum graviore curalium labore operum sit major contritio corporis usque ad contritionem et humilitatem cor…is; et fatigationis suae pressura exprimunt saepe vehementioris allectum devotionis, quod etiam in labore jejuniorum, vigiliarum et ompium in quibus afflictio corporis est, crebro fieri manifestum est. »Sed neque S. Benedictus id absolute praescribit (Cap. 66), maxime cum nolit necessitatem esse monachis vagandi foras, quia non expedit omnino animabus eorum. Nam, ut ait Rupertus (Lib. iii in Regulam S. Bened. ,c. 5), «qui haec dicit, manifestum est quia non vult monachos occupari in illis operibus manuum quae non possunt nisi foris exerceri, sed tantummodo pro necessitate concedit hoc fieri. »In Quadragesimae vero diebus a mane usque ad tertiam plenam vac…nt lectionibus suis, et usque ad decimam horam plenam operentur quod eis injungitur.] Quem locum exponens Hildemarus ait: «Quod dicit, In Quadragesima usque decimam penam operentur, ideo plenam dicit, quia tunc in suo monasterio non canebatur missa. Nunc autem quia missa canitur, non possunt fratres usque decimam plenam operari, et missam cantare et cum luce omnia agere; sed considerare debet abbas ut usque ad illud tempus la— borent, quatenus missam, et vesperam, et manducare, et omnia cum luce agere possint.