# Regula 48.621.407-423

Benedict, Regula, 48.621.407 to 48.621.423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.407

Memoriter autem omnes expromunt Scripturas. » De Basilianis audiendus est ipse S. Basilius (Regul. fus. cap. 38): « Singulatim, ait, quaedam artificia praescribere non est facile, propterea quod apud alios alia juxta negotiationum cujusque loci commoditatem requiruntur. Potest illorum electio quaedam generali sermone determinari, ut pote quod nobis conveniant quaecunque vitae nostrae statum pacatum ac tranquillum retinent, nec multo negotio ad comparandam congruam materiam opus habent, neque multum efflagitant molestiae ad distrahendum ea quae parantur, et quae nobis nullum virorum aut mulierum indecorum convictum conciliant. Est autem nobis peculiariter hoc spectandum, ut frugalitatem ac vilitatem servemus, caventes nes stultis ac noxiis mundi desideriis serviamus operando quae ab illis affectantur; videlicet in textrina operi nostro admittere debemus quod juxta vitae consuetudinem negotiationi servit, non quod ad praedam ac laqueos adolescentium ab impuris ac lascivis excogitatur. Similiter et in sutorio iis est per eam aitem serviendum qui ad usum necessaria requirunt. Artes vero architectorum, fabrorum, aerariorum, et agriculturae, licet in se ipsis necessariae sint humanae vitae, et multum afferant utilitatis, et propria ipsarum ratione a nobis non sint rejiciendae; si tamen vel turbas nobis quandoque generare, aut fratrum coadunationem convellere inventantur; tum illas necessario vitabimus, praeferentes eas quae indivulsam nobis et Domino deditam vitam conservant, et neque a psallendi et precandi opportunitate, nec a reliquo disciplinae statu pietatis studio incumbentes abstrahant. Alioqui si nihil damni afferant primario vitae nostrae proposito, multis aliis praeferendae sunt, maxime agricultura, quae de suo quae necessaria sunt administrat, et agricolas molestia liberat circa multa operandi, ac sursum deorsum cursitandi, modo si, quemadmodum diximus, nihil vel e vicinis vel domesticis turbarum ac tumultuationis pariat. » Et alibi (Constitut monastic. cap. 6): « Operari, inquit, addecet religiosum ea quidem quae sibi conveniant, quaecunque videlicet ab omni negotiatione, et remotioribus occupationibus, turpique lucro aliena sunt;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
