Latin
48.621.424 to 48.621.452
Benedict, Regula 48.621.424-452
Unproofread scanNot analysed yet
quae sub tecto nobis manentibus, qualia multa sunt, perfici queunt; ut et opusadimpleatur et tranquillitas conservetur. Si vero propter aliquam necessitatem subdiale opus perficiendum fuerit, ne hoc quidem philosophiam impediet, etc. »S. Hieronymus Rusticum monachum de ratione vitae instituendae instruens (Epist. 4), haec illi commendat opera: «Vel fiscellam, ait, texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus, areolae aequo limite dividantur, in quibus cum olerum jacta fuerint semina, et plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae. . . . . Inserantur infructuosae arbores vel gemmis vel surculis, ut parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittant (*)Salomonis proverbia, et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus: texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. »Denique in Regula S. Ferreoli (Cap. 28) legimus: «Nullus ergo si quominus opera faciat, pu et causam justae excusationis afferre; quia qui, ut supra diximus, agriculturam exercere nuo valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, piscium etiam providere capturam, rete texere, calceamenta fratribus praeparare, vel reliqua quae similia sunt facere atque implere potest. »Et in Regula S. Isidori (Cap. 6): «Hortos olerum, vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant; aedificiorum autem constructio, vel cultus agrorum ad opus servorum pertinebunt. »Videsis Vitam S. Sequani, n. 12; S. Galli, cap. 6. et S. Stephani Obazinensis I. i, n. 15. Nostros specialius quod spectat, varius eorum fuisse pro temporum, locorum personarumque constitutione labores nemini dubium est. In ipso nascentis ordinis exordio, cum paucos haberent reditus, et ab hominum frequentia remota ad vivendum loca quaererent; ubi primum aliquem ad habitandum elegissent, statim illic monasterium construere cogitabant, quod tam necessitate exigente quam poenitentiae amore propriis aedificabant manibus, uti Cassini fecisse S.