# Regula 48.621.478-503

Benedict, Regula, 48.621.478 to 48.621.503. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.478

» Insuper, cum ad agros excolendos, ligna aliaque ad vitam necessaria in monasterium afferenda, omniaque monasterii ministeria obeunda, nonnulla viderentur animalia necessaria, horum cura etiam in agris pascendorum alicui committebatur, ut patet ex Vita S. Benedicit abbatis Anianensis, in qua haec lego (Num. 38, saec. iv Ben.): « In montibus autem in quibus fratres soliti erant alendarum ovium curam habentes habitare, sibi ad orandum exiguum oratorium exstruxerunt. » Tandem, cum varias in monasteriis artes exerceri S. Benedicti Regula permittat, qui aliquam callebant, huic potissimum applicabantur. Camaldulenses, ut docet Petrus Damiani (In Vita S. Romualdi, cap. 26), « faciebant omnes opera manuum, alii scilicet cochlearia, alii nebant, alii retia nectebant, alii cilicia.» Posteaquam vero pia regum ac principum liberalitate sufficienti reditu dilata fuerunt monasteria, non jam cogente necessitate, sed solo amore poenitentiae adeo duris laboriosisque operibus vacabant; aliquando etiam ad expellendum otium levioribus. De Cluniacensibus audiendus est Udalricus (Lib. i, c. 30); cum interrogatus « quod sit opus manuum et quomodo fiat? » respondet: « Certe, ut non mentiar, quod ego saepius vidi, non erat aliud quam fabas novas, et nondum bene ma uras de folliculis suis egerere, vel in horto malas herbas et inut les, et quae bonas herbas suffocabant, eruere; et aliquando pancs formare in pistrino. » De hoc postremo opere aliisque in mss. Germaniae Consuetudinibus haec lego: (Num. 33): « Aliquando, si necesse est, in tempore operis lavant vestimenta sua; hebdomadarii vadunt ad coquinam; fratresque interdum generaliter intrant pistrinum, pastamqne propriis manibus praeparant, et temperant ad faciendos panes. » Aliis expellendo otio, ac pietati fovendae peropportunum visum est libros scribere; quem laborem imprimis commendat Cassiodorus ad monachos suos sic scribens (De Institui. divin. Scrip., cap. 30): « Ego fateor votum meum inter vos: quaecunque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum studia (si tamen veraciter scribant) non immerito forsitan plus placere, quod et mentem suam relegendo Scripturas divinas salubriter instruant, et Domini praecepta scribendo longe lateque disseminent, felix intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitam dare, et contra diaboli subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare: tot enim vulnera Satanas accipit quot antiquarius Domini verba describit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
