Latin
48.621.527 to 48.621.537
Benedict, Regula 48.621.527-537
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe aliam mihi rationem et singularem necessitatem esse noverunt; neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum. Illud forte vobis efficacius verbum fieret, sed et conscientiae meae magis acceptum. Caeterum quando id mihi peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus, ut ipsi scitis, tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis necessitate negatur, utinam dicens et non faciens in regno Dei vel minimus merear inveniri! »Locus hic peropportunus se exhibet disquirendi num possint monachi a labore manuum quotidiano dispensari, ac litterarum studiis applicari: etsi enim ab ipso vitae coenobiticae principio floruerint apud monachos sacrarum litterarum studia, non defuerunt tamen hac nostra aetate qui sic eos quotidiano manuum labori occupatos velint, ut nulla penitus sit eis studendi licentia. Id quod tanta animorum contentione propugnant, ut quasi pro aris et focis illis decertandum esse diceres. Horum libros, pietate licet et eruditione plurima refertos, ut primum prodierunt in lucem, improbaverunt hac in re viri doctissimi pene omnes, qui quantum ex monachorum et maxima Benedictinorum doctrina utilitatis accesserit Ecclesiae recolentes, tam necessario eos interdicere exercitio piaculum duxerunt. Ego vero etsi persuasum habeam instituta a S. Benedicto in suis monasteriis scientiarum gymnasia, nec posse studia ex claustris monachorum expelli, quin simul et a sancti Patris mente et ab ejus Regula discedatur: hanc tamen in hoc scripto quaestionem ita agitabo, ut litem absolute non dirimam; sed quia utraque sententia suas habet rationes, suos patronos et defensores, quorum et religioni et virtuti non deferre minime possum, utriusque etiam hic argumenta depromere contentus ero, liberum cedens aequis lectoribus quam ex duabus voluerint amplecti sententiam. Igitur qui negant monachos posse a labore manuum dispensari, et litterarum studiis applicari, nituntur: Primo, antiquorum monachorum exemplo, quibus, ut aiunt, ignota fuerunt litterarum studia, cum tamen plures in die horas labori manuum impenderent.