Latin
48.621.60 to 48.621.90
Benedict, Regula 48.621.60-90
Unproofread scanNot analysed yet
Pauli et Stephani cap. 11, et ex antiquis Carthusiensium statutis. Exstatque peculiaris ratio cur aestate potius quam temporibus aliis concedatur haec meridiana pausatio. Scilicet propter nimios aestatis calores, et propter noctium brevitatem, quam rationem innuunt Magister in Regula cap. 50, et Petrus Damiani Opusc. 15, c. 17. Secundo, nonnullos hanc S. Benedicti indulgentiam ad alia etiam tempora extendisse; in quorum numero reponi possent monachi Romani S. Andreae monasterii, de quibus S. Gregorius scribit (Lib. ix, epist. 38), quod «in die natalitio ejusdem apustoli jam meridianis horis fratres quiescerent; »ac proinde in mense Novembri: nisi forte quis dicat id peculiare illis fuisse hac die, propter labores solemnitatis, quos in praeveniendis vigiliis et celebrandis aliis officiis pertulerant. Tertio, plerosque praescriptum a S. Patre tempus praevenisse: nam ex comimini passim ordinis nostri usu meridianae incip ebant dominica Palmarum. Nunc vero Cassinenses meridianas incipiunt a festo S. P. Benedicti, quando Pascha incidit in Aprili. Quarto, cum loci necessitas vel paupertas exigeret ut ad fruges colligendas per se occuparentur, ex toto dimissum fuisse meridianum somnum, juxta illum conc. Aquisgranensis canonem (Can. 17): «Si necessitas fuerit fratres occupari in frugibus colligendis, constitutum legendi et meridie pausandi tempus praetermittitur. »Huic tamen statuto haud parebant Cistercienses monachi, etiam in agris dormientes, uti colligimus ex lib. Usuum, ubi de tempore secationis et messionis haec legimus (Cap. 84): «His temporibus solet conventus usque ad sextam laborare, et ante primam, si opus fuerit, exire, et extra monasterium prandere, et dormire, si necesse fuerit, cocus et lector mixtum sumere. »Idem permittit Regula SS, Pauli et Stephani bis verbis (Cap. 11): «In campo vero quando messis colligitur, si meridie dormire licuerit, non divisi; sed in uno loco aut duobus locis dormiant. »Quinto, cum S. Benedictus dicat post sextam surgentes a mensa pausent in lectis suis, nullam videtur indulsisse repausationem quartis et sextis feriis, quibus ad nonam reficiunt fratres.