# Regula 48.621.91-113

Benedict, Regula, 48.621.91 to 48.621.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.91

Et certe Statuta Lanfranci a meridianis excipere videntur dies jejunii. Communis tamen ordinis nostri usus obtinuit ut sexta nihilominus hora his diebus dormirent monachi, proscribente Aquisgranensi synodo (Can. 71), « ut quando fratres aestivo tempore jejunant, post sextam dormiant: » testaturque Petrus Venerabilis (Stat. 25), quod « antiquus monachorum mos erat jejuniorum diebus detrimenti usitati somni congruenti dormitione ante mensam compensare: unde Hieronymus: Saepe vacuo ventre dormiendum est. » Et in Regula Magistri legitur (Cap. 50): « Statim post sextam tam post prandium quam in jejunio omnes modice in suis lectis meridientur. » Atque ita Cistercienses in lib. Usuum decernunt (Cap. 84), « quod si dies jejunii fuerit, omnibus ordine praedicto celebratis, post sextam, fratribus laicis praeeuntibus, intrantes dormitorium pausent, in lectis suis usque ad horam octavam, etc.» Cluniacenses meridianas his diebus potius simulabant quam agebant; quae causa fuit Petro Venerabili edendi decreti (Stat. 25), ut meridianae jejuniorum, quae in aestate post sextam fieri solent momentaneae et simulatitiae, dimittantur; et pro spatio illius temporis, quod inuti iter expendebatur, fratres in claustro sedeant, et legant, aut missas cantent, aut aliquid necessarii operis agant.» Alii aliam iniere rationem, dormientes laudes inter et primam, sicuti legimus in Floriacensis monasterii Consuetudinibus (Cap. 2): « In omnibus jejuniis quae veniunt a Paseha usque ad idus Septembris, post matutinas usque ad primam loco meridianae dormitum imus, et post nonam reficimus. » Idem Rogationum tempore observabant olim Clumaceuses ex Udal. lib. i, cap. 21. Sexto, quia vulgo noxius censetur somnus meridianus; quinque, ne sanitati noceat, conditiones requirit Haeftenus (Lib. xii, tract. 2, disq. 6): 1° ut fiat ex consuetudine, 2° non statim post sumptum cibum, 3° non depresso, sed erecto capite, 4° non sit nimius, 5° ne tumultuosa et subita, sed lenis et modesta fiat expergefactio. Verum secunda tertiaque conditio repugnant Regulae, quas vult ut surgentes a mensa pausent in lectis suit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
