# Regula 48.628.1-15

Benedict, Regula, 48.628.1 to 48.628.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.628.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.628.1

Tertio, quia praeceptum est omnibus impositum vitandi otii; quod certe implere non possunt qui, abjecto labore, studiis monachos applicare volunt, cum eorum pars non minima, ne dicam maxima, talis animi contentionis sit incapax, quam proinde labore manuum destitutam mortali otio torpere necesse sit. Quarto, quia monachis poenitentiae destinatis magis conveniunt labores qui corpus atterunt, quam litterarum studia, quibus animus recreatur, et corpus mortificationis gloria privatur. Quinto, quia studium pietati inimicum, devotionem exstinguit, compunctionis lacrymas exsiccat, pios animi motus comprimit. Econtra vero graves manuum labores contritione corporis interiores cordis affectus non raro excitant. Sexto, quia scientia inflat, ut ait Apostolus, nec sine aliquo animi dolore videre possumus viros doctos, sui ipsius ignaros, depecta humili professionis suae conditione, honores ambire, cathedras concionatorum aucupari, extra metas status sui foras prodire: quod utinam non ita frequens experiremur! At vero labor manuum fastus vitae praeteritae et deliciarum facit oblivisci, et humilitatem cordis contritione corporis acquirit, ut docet inter alios Cassianus. Septimo, quia studia multa post se trahunt incommoda, quae certe laboris manuum bono non sunt praeferenda: exinde enim omnis regularis observantiae disciplina pessum iit; quod maxime octavo nonoque saeculo apparuit, quo florere coeperunt apud monachos litterarum exercitationes; nam cum illis saeculis a recta vivendi ratione deflexerint monachi, non immerito in litterarum studium disciplinae regularis ruina refunditur; qua de re conqueruntur Patres concilii Vernensis his verbis (Can. 3, an. 844): In locis sanctis, hoc est monasteriis, alios studio, nonnullos desidia.... a sua professione deviare comperimus. Octavo denique, sufficere monachis simplicem sacrae Scripturae, operum sanctorum Patrum ad morum directionem scriptorum, piorumque monachorum historiae lectionem: at vero Ecclesiae traditionem investigare, conciliorum summorumque pontificum decreta discere, ecclesiasticas historias scrutari, de theologicis dogmatibus disputare, quid haec ad viros mundo mortuos?

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
