# Regula 48.628.124-146

Benedict, Regula, 48.628.124 to 48.628.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.628.124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.628.124

et decanos non per ordinem, sed secundum sapientiae doctrinam vult institui (Cap. 21). Deinde oblatos in monasterio pueros (Cap. 59), hoc est aliquando quinquennes, aliquando septennes, aut non multo provectiores, suscipi jubet; quo um proinde in litterarum studiis institutionem in se suscepit: quae ratio valet pro Pachomianis, Basilianis, aliisque qui in monasteriis parvulos admittebant. Praeterea fratribus infirmis et delicatis, inquit hoc capite, talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur. Quem locum exponens Hildemarus, antiquissimus Regulae commentator: « Ars, inquit, est, si sapit cantare, doceat alium cantum, vel etiam si scit grammaticam, tradat aliis, aut alias artes quae sunt utiles in monasterio; si sapit, doceat alios.» Tandem fratres suos ad sanctorum Patrum doctrinam remittit Regulae cap. 73. Quod autem tam ipse S. Benedictus quam alii veteres monachi laborem prae litterarum studiis commendare visi sunt, tria potissimum faciebant. Primum librorum raritas, quae temporibus iliis, quibus nulli nisi manu exarati habebantur, tanta erat, ut aliquando monachorum numerus in coenobiis numerum excederet voluminum; qua in re exemplo esse potest Centulense monasterium, in quo trecenti olim cum pueris centum degebant monachi; cum tamen ibidem non essent codices trecenti, ut patet ex catalogo librorum ejusdem monasterii tempore Ludovici Pii confecto, et ab Hariulfo in Chronico Centulensi relato (In Chron. Centul. lib. iii, cap. 3): unde etiam horis secundum Regulam lectioni deputatis, uno legente alii saepius auscultare cogebantur; eoque respexit S. Benedictus cum dicit (Cap. 4) lectiones sanctas libenter audire. Secundum, paucitas sacerdotum: nam cum in ipsis vitae monasticae cunabulis, haud ita multi monachorum in clerum asciscerentur, nec a laicis fere distinguerentur; etsi perutilem scientiam existimarent, non tamen omnino necessariam: quapropter urgente victus sibi comparandi necessitate, longe plures laboribus manuum horas impendebant: alioqui quos sacris altaribus destinabant, scientiis informare omnino satagebant, Domini per prophetam comminationem formidantes: Quia repulisti scientiam, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
