Latin
48.628.16 to 48.628.42
Benedict, Regula 48.628.16-42
Unproofread scanNot analysed yet
Ita fere argumentantur qui laborem manuum studiis praeferendum esse existimant. Alii econtra asserunt, primo, ordini monastico haud esse essentiale operari manibus, cum nonnulli inter veteres monachos viri graves, et pietate, et virtutum meritis insignes, ab omni prorsus exteriori labore abstinuerint: qualis fuit imprimis S. abbas Paulus in Ferure, qui mons est in Sceti, degens, haud pauciores quingentis monachos habens; quique, ut scribit Sozomenus (Hist. lib. vi. c. 29) «nullum opus faciebat, nec ab ullo accipiebat quidquam praeterquam quod esurus esset; orationi tantum vacabat, trecentas orationes velut tributum quoddam quotidie persolvens Deo; »id quod praeter Sozomenum narrat etiam Palladius in Lausiaca cap. 23. Idemque cap. 52 refert de S. Apolline, «qui erat Pater monachorum quingentorum, valde clarus et celebratus in Thebaide, quod scilicet ejus opus erat toto diurno spatio preces edere, noctu quidem centies, interdiu autem toties flexis genibus. »Simili prorsus disciplina suos informaverat Julianus Sabas. Hic enim, ut scribit Theodoretus (Theod. Philoth. cap. 2), «illos docuit intus quidem communem Deo offerre hymnodiam: post auroram vero duos exire in solitudinem; et unum quidem flexis genibus offer e eam quae Domino debetur adorationem; alterum vero stantem Davidicos psalmos psallere quindecim. Deinde facta operis commutatione, alterum quidem surgentem canere, alterum vero humi procumbentem adorare, et id a mane usque ad crepusculum assidue faciebant.» Atque hanc non fuisse quorumdam duntaxat, sed multorum consuetudinem, docuisse visus est abbas Athanasius (Joan. Mosch. in Prato spirit. ,cap. 130), suis exprobrans, quia «sub patribus nostris in studio erat distractiones animi vitare: nostris vero temporibus olla obtinuit, et opus manuum. »Unde merito licet inferre, ergo sub patribus ejus non obtinebat opus manuum. Neque vero in Oriente tantum viguit hujusmodi observantia: eam siquidem cum vita monastica in Occidentem invexit etiam S.