Latin
48.628.182 to 48.628.204
Benedict, Regula 48.628.182-204
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem referri debet quod de Theone abbate, qui triginta annis in domuncula seorsum inclusus silentium exercuit, tradunt Rufinus (Ruf. lib. ii de Vit. Patr. cap. 6) et Palladius (Pall. Laus. cap. 50), quod scilicet «erat vir eruditus in triplici gratia sermonum, in scriptis Romanis, Graecis et Aegyptiacis. »His praeter Basilium Magnum, Gregorium Theologum, Joannem Chrysostomum, Ephrem Diaconum, qui non minus doctrina quam vitae sanctimonia eremum illustrarunt, addere possemus etiam insignem et admirabilem Or abbatem montis Nitriae (Ibid. ,cap. 9), qui a fratribus visitatus «statim convertebatur ad doctrinam, erat enim valde peritus litterarum; »celebrem Evagrium Diaconum (Ibid. ,c. 86), qui composuit tres libros sacros monachorum; sed praesertim illustrem Silvaniam virginem, quae, ut scribit Palladius (Ibid. ,c. 143), «erat doctissima, doctrinam amore complexa, noctes uberi oleo a se illuminatas mutabat in dies, omnia antiquorum qui commentarius ediderunt scripta percurrens, Origenis tricies centena millia versuum, Gregorii, et Stephani, et Pierii, et Basilii, et quorumdam aliorum praestantis virtutis virorum millia ducenta et quinquaginta non leviter nec temere haec percurrens, sed elaborate septies vel octies unumquemque librum perlegens, etc. »At prae omnibus spectandus videtur S. Hieronymus, non modo ordinis monastici, sed etiam totius orbis Christiani ornamentum. Hic enim in Syriae solitudinem secedens, insignem illam bibliothecam quam summo studio impendioque Romae sibi paraverat, indeque Hierosolymam asportari fecerat, secum attulit. Porro quibus in cremo studiis vacaret, ipse nos docet his verbis (Epist. 4): «Dum essem, inquit, juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum, ardoremque naturae ferre non poteram; quem cum crebris jejuniis frangerem, meus tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi; ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer.