Latin
48.628.76 to 48.628.103
Benedict, Regula 48.628.76-103
Unproofread scanNot analysed yet
in quo (Fragm. hist. Conc. Aqui. ,tom. 1 Anal.) «statuerunt episcopi, concordante domino papa, ut monachi a gravi opere et labore propter honorem sacerdotii cessent, et loco laboris ad horas psalmos quosdam nominatos pro vivis et defunctis fidelibus cantent cum orationibus ordinatis.» Secundo, aiunt non ita peregrina esse in antiquis regulis monachorum studia litterarum, quasi nulla de illis ibidem exstarent praecepta. Nam in Regula S. Pachomii legitur (Art. 80): «Omnino nullus erit in monasterio qui non discat litteras, et de Scripturis aliquid teneat, quod minimum est usque ad Novum Testamentum et Psalterium. »In Regula SS. Pauli et Stephani (Cap. 15): «Ilis qui litteras et psalmos discunt, illis observent ad excipiendum, quibus fuerint deputati; qui pro eis aut de negligentia arguendi sunt, aut in eorum eruditione et studio approbandi, etc.» In Regula S. Aureliani (Cap. 32): «Omnes litteras discant.» In Regula S. Ferreoli (Cap. 11): «Omnis qui nomen vult monachi vindicare, litteras ei ignorare non liceat; quinetiam psalmos totos memoriter teneat; neque se quacunque excusatione defendat quominus sancto hoc studio capiatur. »In Regula S. Isidori (Cap. 19): «Cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad virum quem elegerit Pater, sanctum, sapientem, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum. »Et antea (Cap. 7) vult fratres «de quibusdam divinae lectionis quaestionibus disputare »ante completorium. In Regula Magistri (Cap. 50): «Alii legant, alii audiant, alii litteras discant et doceant.» Denique in Regulis brevibus sancti Basilii (Inter. 235): «Equidem existimo, cui aliorum cura gubernatioque commissa est, eum quae apud omnes scripta sint, scientia comprehensa habere, ac ediscere dehere, ut c…nctos doceat multiplicem Dei voluntatem, singulus praemonstrando officio suo. De caeteris vero. . . . unicuique sicut Deus divisit mensuram, quae officii sui sint studiose discat et persequatur, neque curiose ulterius quidquam inquirat.» Et alibi interrogatus (Inter.