# Regula 48.639.160-165

Benedict, Regula, 48.639.160 to 48.639.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.639.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.639.160

Eos vero qui omnino sunt destituti litteris, ad secundum religiosorum genus esse revocandos; quibus non modo non permittuntur studia, sed modis omnibus Interdicuntur: quod si quis forte ex primis nec divinis nec humanis perfecte possit erudiri litteris, praesto esse S. Benedicti praeceptum, ut ei in tali casu talis opera aut ars injungatur, ut non permaneat otiosus. Sexto. Dicunt non …inus corpus alteri studiis quam labore, quo valetudinis tuendae gratia utuntur non pauci, nec unum esse apud monachos carnis mortificandae genus. Mortificatur enim jejuniis, mortificatur vigiliis, mortificatur flagellis, mortificatur aspero vestitu, etc.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
