Latin
48.639.46 to 48.639.67
Benedict, Regula 48.639.46-67
Unproofread scanNot analysed yet
i, cap. 25. Praeter eas Lioba Bischofheimensi Parthenoni a Bonifacio praefecta, lectionis studio tanta diligentia incumbebat, ut nisi orationi vacaret. nunquam divina pagina de manibus ejus abscederet. Nam cum ab ipsis infantiae rudimentis grammatica et reliquis liberalium artium studiis esset instituta, tanta meditationis instantia spiritualis scientiae perfectionem conabatur assequi, ut consentiente cum ingenio lectione, duplicato naturae et industriae bono, eruditissima redderetur. Atque ut mielius scias quibus potissimum studiis animum informaret, audi Rodulfum ipsius Vitae scriptorem hoc modo prosequentem: Sed et dicta SS. Patrum, et decreta canonum, totiusque ecclesiastici ordinis jura plenitudini perfectionis adjecit. Eo in Parthenone non parvus ancillarum Dei numerus collectus est, quae ad exemplum beatae magistrae, coelestis disciplinae studiis instituebantur, et in tantum doctrina ejus proficiebant, ut plures ex illis postmodum magistrae fierent aliarum, ita ut nulla, aut etiam rara in illis regionibus assent monasteria feminarum quae non discipularum ejus magisteria desiderarent. etc. »Saeculo ix, S. Benedictus abbas Anianensis, ab antiquis, propter ardentem promovendae sanctae Regulae zelum. Benedictus secundus appellatus, de restituenda regulari observantia cogitans, mox etiam studia litterarum redintegrare adnisus est (Saec. iv Ben.) : «Normam utilem, inquit Ardo in ejus Vita n. 27, et monasteriorum salubres consuetudines didi- C…, suisque cas tradidit monachis observandas. Instituit cantores, docuit lectores, habuit grammaticos et scientia Scripturarum peritos, de quibus etiam quidam p…st fuere episcopi, aggregavit. »Eo agente congregatum anno 817 Aquisgrani concilium statuit (Can. 63), ut docti fratres eligantur qui cum supervenientibus monachis loquantur; »et (Can. 45) ut «Scholae in monasterio habeantur eorum qui sunt oblati. »Et in Consuetudinibus quas in monasteri sa se institutis recipi curavit (Tom. IV Analect.) praecipit ut tempore lectionis «prior jubeat alicui doctiori minus doctis fratribus vel doctrina indigentibus lectiorem tradere. »Quam altas radices nostris in monasteriis emiserit hoc saeculo scientia litterarum, longum est enarrare: qui plura hac de re desideraverit, adeat Mabillon…i praefationem ad saec.