# Regula 48.639.97-116

Benedict, Regula, 48.639.97 to 48.639.116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.639.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.639.97

Bernardi obitum. In eo siquidem exstat integrum caput de pueris litteras discentibus (Cap. 76), quo praescribitur ut « nullus …uerorum doceatur litteras intra monasterium, vel in locis monasterii, nisi sit monachus, vel receptus in probatione novitius; quibus tempore lectionis discere liceat. Et notandum quia nullum nisi post quintum decimum aetatis suae annum in probatione ponere licet. » Hujus statuti praxim videre est in Vita S. Hildegundis virginis, n. 21, ab auctore coaevo scripta (Boll. 20 April.): quae sub virili habitu, mutato proprio nomine in Joseph, S. honaugiense viro…um monasterium ordinis Cisterc. ingressa, et ad probationem cum aliis novitiis admissa cum fuisset, domnus abbas Gothefridus, inquit Vitae scriptor et connovitius, « qui tunc praeerat monasterio Schonaugiensi, audiens Joseph inter fratres legentem et psallentem, intellexit quod in studio discendi non modicum neglectus fuerit. Ideoque nescio quo pacto, quo merito, cum ego nuper venissem de saeculo adolescens erudiendus et instituendus, ipsum mihi commendavit, ut infra domum probationis quoad possem erudirem, regerem, instruerem. Feci quod potui, etc. » Et certe si non studuissent. unde tot viros eruditissimos ad episcopales cathedras, et ad haereticos profligandos, maxime Albigenses, Ecclesiae subministrare potuissent? De subsequentibus saeculis supervacaneum est dicere; sufficient conciliorum summorumque pontificum decreta ad eos revincendos qui nullas asserunt exstare sanctiones ecclesiasticas quibus permittantur aut praecipiantur monachis studia. Concilii Aquisgranensis supra citata non revocamus statuta. Celebris est edita in concilio Viennensi Clementis V decretalis, in qua inter alia ad propositum nostrum legitur: « Ut ipsis monachis proficiendi in scientia via opportunior non desit, in singulis ipsorum monasteriis, quibus ad hoc suppetunt facultates, idoneus teneatur magister, qui cos in primitivis scientiis instruat diligenter. » Concilii Viennensis decretum amplius explicat Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis constitutione, ubi sic loquitur (Cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
