Latin
48.644.1 to 48.644.28
Benedict, Regula 48.644.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Septimo. Dicunt longe praestantiorem monachis studia conferre devotionem quam opus manuum, multoque solidiorem in doctis probari pietatem, quam reperiatur in …liotis; studiis divina cognitione mentem illustrari, coelesti desiderio cor inflammari, piosque animi motus excitari; at vero exercitationem corporalem ad modicum valere, sed pietatem ad omnia utilem esse. Nota est omnibus celebris illa abbatis Guillelmi sententia (Ad frat. de Monte Dei. cap. 22): Subdivalia exercitia et opera sicut sensus distrahunt, sic saepe etiam spiritum exhauriunt. Cujus rei periculum fecerat Rupertus abbas Tuitiensis, uti ipse testatur bis verbis (Lib. iii in Regul. S. B. ,cap. 12): «In coenobiis bene ordinatis vix sufficiunt ad cursum ordinis complendum dies aestivi, maxime si congregatio major vel numerosior fuerit; et si aliquando moliuntur aliquid de opere manuum, communiter exeuntes ad operandum, quod propter brevitatem impensae horae non tam opus dixerim quam operis simulacrum; totum fere quotidianum spiritualis operis exercitium redditur insipidum, impeditum, et nonnulla suimet particula mutilatum, etc. »Hinc vulgata illa abbatis Irenaei narratio de quodam sene commorante in Scete (Joan. Mosch. in Prat. spir. ,cap. 55), quod scilicet «diabolum viderit noctu sarculos, rastra et cophinos praebentem fratribus: »qui a sene interrogatus, quid haec essent, respondit: «Distractionem praeparo fratribus, ut his occupati fiant negligentiores ad orandum et glorificandum Deum. »Octavo. Cum humilitas sit virtus qua homo propria sui ipsius cognitione sibi ipsi vilescit; nec aliunde cognitionem illam nisi studiorum beneficio, aut singulari Dei dono perfecte possit acquirere, longe majorem, aiunt, scientias parere humilitatem, quam ignorantia queat adipisci. Et certe, quos in monasteriis humiliores reperi, hos omnium doctissimos, aut studiis scientiisque faventes deprehendi: ut merito de his dici posset, quod in Dionysio Exiguo suo tempore doctissimo laudavit Cassiodorus (De Institut. divin. Litt. cap. 23): «Fuit in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas.