# Regula 48.644.126-143

Benedict, Regula, 48.644.126 to 48.644.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.126

Camald. lib. iii, cap. 5). Alioquin dictum sibi audiant illud Gilberti de Hoillandia Cisterciensis ordinis abbatis celeberrimi (Tract. 7, part. i, num. 6): « Paulus dicit: Fructificantes et crescentes in scientia Dei: isti econtra, propria non contenti inscitia, contemnunt aliomm scientiam, et invidi aestimatores, sapientiae studia stoliditatem interpretantur, sobriam subtilitatem insaniae et jactantiae denigrant nota, operantes ipsi cibum qui perit, non qui permanet in vitam aeternam. » In quibus diebus Quadragesimae accipiant omnes singulus codices de bibliotheca, etc.] Quonam vero ritu, andiendum est ab Hildemaro: « Sciendum est, inquit, quia isto modo dantur libri in capite Quadragesimae. Ille bibliothecarius qui est monasterii defert omnes libros cum adjutorio fratrum in capitulum; deinde sternuntur tapetia, et super tapetia ponuntur libri. Capitulo finito, tunc legit bibliothecarius in breve, qui frater habet librum usque ad illam horam. lunc ille frater ponit librum quem habuit in tapeti, et tunc ille prior, aut cui ille jusserit, accipit librum illum, et interrogat illum fratrem de illo libro sapienter, causa probationis, ut c gnoscat utrum studiose legerit librum. Si vero ille frater responderit de libro illo, tunc interrogat illum qui liber illi utilis est, et tunc quem postulaverit, dabit illi. Si autem cognoverit abbas illi non esse aptum, tunc dicet illi: Non est tibi liber iste aptus, sed talis aptus est tibi, et tunc non dabit illi quem quaesivit, sed quem cognoverit illi aptum esse. Si autem tal s fuerit frater, qui non potuerit rationem de libro ponere secundum interrogationem; tunc si videt il e abbas, quia negligenter legit librum illum, non dabit alium illi, sed ipsum reddit, et tandiu illum habebit postea, donec illum studiose legerit; et dicit illi: Quia non legisti bene, debuisti ante significare, ut tibi dedissemus tempus interrogandi.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
