# Regula 48.644.144-181

Benedict, Regula, 48.644.144 to 48.644.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.144

Si autem cognoverit abbas illum fratrem studiosum in lectione, et tamen non potuit intelligere, dat illi alium librum. Postquam autem ierint omnes fratres de capitulo, tunc inspicit abbas, et requirit utrum sint inibi omnes libri per brevem. Si forte non invenerit libros totidem, sicuti habet brevem, tunc quaerit diligenter usquequo invenerit. » Eumdem pene ritum offendes apud Udalricum I. i, c. 52, et Laufrancum in Statutis cap. 1, § 3, in Consuetudinibus Floriacensis monasterii, et in libro Usuum Cisterciensium, cap. 15. In hoc pene solo differunt, quod Lanfrancus, Udalricus, et Consuetudines Floriacenses libros distribuant feria secunda post dominicam primani Quadragesimae, quae consuetudo obtinebat apud Cassinenses tempore Bernardi abbatis; Usus Cistercienses dominica ipsa. Sed Boherius feria quarta Cinerum dandos esse asserit, quod nec improbat Bernardus Cassinensis; ait que nonnullis in monasteriis ita suo tempore observatum fuisse. Porro acceptos libros cum aliis mutare nemini licitum erat, statuente concilio Aquisgranensi (Can. 19), « ut in Quadragesima libris de bibliotheca secundum prioris dispositionem acceptis, alios, nisi prior decreverit expedire, non accipiant. » Ante omnia sane.] Quod Richardus de S. Angelo explicat antequam libri assignentur. Et tamen Cistercienses (Lib. Usuum Cisterc., cap. 15) statim post praedictorum librorum distributionem fratres in capitulo designant, qui juxta Regulam circumeant monasterium. Deputentur unus aut duo seniores.] Non tam aetate quam virtute et sapientia. Qui circumeant.] Unde et in Concordia Dunstani, c. 7, circae dicuntur; in Statutis Lanfranei, c. 4, circumtiores et circae; in Consuetudinibus S. Benedicti Anianensis tom. IV Analect., et apud Udalricum I. iii, c. 7, circatores; apud Petrum Vener. I. i Mir., c. 20, circuitores; denique in Statutis S. Adalardi lib., ii cap. 6, circinnatores. Monasterium.] Id est monasterii officinas: « Providentes officinis, inquit liber Usuum Cisterciensium (Cap. 15), claustro, oratorio, capitulo, dormitorio, calefactorio, refectorio, coquina, auditoriis, ne forte aliquis inconvenienter se habere inveniatur, et propter hoc offcinas praedictas ingredi poterunt, exceptis auditoriis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
