# Regula 48.644.64-84

Benedict, Regula, 48.644.64 to 48.644.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.64

Et certe si studuissent, adeo stolidos errores tam caeco furore haud secuti fuissent. Unde et magni Euthymii discipuli, qui, ut supra demonstratum est, studiis operam navabant, soli etiam fere ex omnibus Palaestinae monachis rectae fidei adhaeserunt. Absit ergo, absit ut scientiis coenobiorum inordinationes imputemus; absit ut propensionem ad sacras litteras, quas summi pontifices et concilia monachis commendant, relictam in monasteriis esse a daemone dicamus ad regularis observantiae subversionem. Longe aliter sentiebat videratque Adalbero, Augustensis Ecclesiae episcopus, qui rediens e monasterio S. Galli, ubi omnes tunc scientiae vigebant, et quod devotionis gratia visitara… « interrogatus inter caetera aliquando a sui…, inquit …kehardus Sanctigallensis monachus (In Vit. Notkeri Balbul., apud Boll. 6 April.), essetue nobiscum. ut fama vulgavit, religio cum doctrina, severitas cum disciplina? Caeteri, inquit, quid sentiant nescio, quod mihi animo est pronuntio: Unum ego sanctum, et hunc defunctum quaesivi; vivos autem, ut vere fratres fatear, sanctissimos inveni. Doctrinam vero illorum et disciplinam in virtutum eorum operibus videre est. Delectat me talium memorari, quos quidem ut iterum videam vix exspecto, etc. » Igitur si qui aliquando monachi scientiis dediti prolapsi sunt, id non scientiis, quibus a crimine deterreri potuerant, ascribendum est; sed perverse cordis eorum dispositioni. Neque existimandum meliorem futuram fuisse sortem illorum, si haudquaquam studnissent; nam etsi ea non perpetrassent crimina quibus abutentes studio perierunt, majora forsitan commisissent non studentes. Voluntas quidem peccati … utasset objectum, sed non malam cordis dispositionem. Decimo. Cum omnes jam monachi ex Ecclesiae praescripto sacerdotio initientur, et praecipuum aut sacerdotum quam monachorum studium, circa sacram Scripturam versari debeat, ad perfectam ejus intelligentiam consequendam, necessarias es e etiam aliarum disciplinarum scientias asserunt, probantque imprimis auctoritate S. Augustini, qui in libris de Doctrina Christiana totus in eo versatur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
