# Regula 49.652.159-183

Benedict, Regula, 49.652.159 to 49.652.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.159

» Vide Vitam S. Macarii Alexandrini, cap. 3 et 5, apud Bolland. 2 Januar. Postea vero refrigescente charitate, refriguit etiam apud monachos tantus abstinentiae fervor: nam Magister in Regula (Cap. 55) jam coctum tota Quadragesima pulmentum unum, crudum alterum concedit; potiones prima hebdomada duas, unum scilicet merum et unum caldum. Secunda hebdomada singulis singulos meros, et exinde usque Pascha vinum subtrahit, mixtam salibus cum cymino et apii semine aquam calidam indulgens, et leria sexta Parasceves omnem omnino cibum auferens. Remisstor s etiam mss. Germaniae Consuetudines, quibus haec tantum praescribuntur (Num. 50): « In Septuagesima pinguedo ad edendum dimittatur; in Quinquagesima ova et caseum; in Quadragesima secunda, quarta, ci sexti feria a piscibus abstineatur. Et omni tempore praeter quinquaginta dies post Pascha quarta et sexta feria semper a piscibus abstineant et pinguedine, et cruces sequantur, nisi duodecim lectionum festivitas interveniat, vel priori aliter visum fuerit. » Floriacenses quoque Consuetudines monachorum victum in Quadragesima ita ordinant (Cap. 7): « Libra panis major solito et delicatior debet esse, et vinum melius quam alio tempore….. Cellerarius dominica, tertia et quinta feriis pisces vel valentiam piscium donat; caeteris diebus arentia et milium per totam Quadragesimam, quud praepositus debet ministrare. Quarta et sexta feriis herbas crudas debemus habere de hortulano, et in jejuniis Quatuor Temporum per annum similiter. » Denique Cistercienses omnium austeriores in capitulo generali anni 1293 id tantum, quod sciam, definierunt (Lib. instit., dist. 13, cap. 6): « Abstinentia sextae feriae in Quadragesima sic teneatur, ut tribus sextis feriis in conventu utamur pane et aqua; aliis vero tribus uno tantum pulmento simus contenti et potu consueto. » De somno.] Sic « qui dormire solebat ab exitu de completorio usquequo ad vigilias pulsabatur, aut post completorium, aut antequam palsetur ad vigilias, orationi se dabit vel meditationi, aut certe silenti psalmorum decantationi, » quemadmodum loquuntur Bernardus Cassinensis et Boherius.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
