# Regula 49.652.184-211

Benedict, Regula, 49.652.184 to 49.652.211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.184

Et sic in Piscariensi (Chron. Piscar. lib. iii. Spicil. tom. V) monasterio « duo fratres religiosa consuetudine quadragesimali tempore ante matutinos de lectulis consueverant surgere, et flexis genibus ante sacratissimi martyris ossa preces et singultus fundere, psalmos cantare, et sanctos Dei in adjutorium populi Christiani cum litaniis interpellare. » De loquacitate.] Ergo aliis temporibus loquebantur, qui in Quadragesima aliquid de loquacitate subtrahere jubentur. Ad hujus porro exsecutionem mandati, Statuta Lanfranci decernunt (Cap. i, § 3), ut in Quadragesima « tribus diebus, id est secunda feria, quarta, et sexta usque ad Pascha, nec pulsetur tabula post capitulum, nec loquantur in claustro: » id quod Lanfranco haud fuit singulare, sed omnibus passim Benedictinis commune, ex dictis in lib. iii de Antiq. monach. Kitibus, cap. 10. Imo Petrus Venerabilis continuum in Quadragesima Cluniacensibus indixit silentium in statuto 20. Cassinenses etiamnum nullas in Adventu et Quadragesima recreationes indulgent (Decl. Cass. in cap. 6, num. 5); aiuntque nefas esse monachis talia cogitare, nedum permittere. De scurrilitate.] Scurrilitates omni tempore monachis sunt interdictae. Hoc ipsum tamen quod unusquisque offert abbati suo suggerat.] Ritum explicat Regula Magistri in hunc modum (Cap. 53): « Ipso die Quadragesimae cum communicant primo jejunio, antequam communicent, detur licentia ab abbate in oratorio talis. Dicat abbas omnibus fratribus: Fratres, qui vult pro anima sua spiritualiter laborare et aliquid abstinere, ad bonum hoc opus liberam ei voluntatem concedimus; qui vero noluerit, Regulae de hoc titulo constituta accipiet, et Quadragesimae contentus erit mensura. Jam qui de fratribus voluerint aliquid abstinere, ibi in oratorio vadant, et humilient se ad genua abbatis, agentes gratias de boni actus voluntate concessa, et post impensam humilitatem simul et ore suo abbati indicent quis quid voluerit abstinere. » Communis autem ordinis nostri usus obtinuerat, ut post librorum distributionem haec jejunandi licentia concederetur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
