# Regula 49.652.66-82

Benedict, Regula, 49.652.66 to 49.652.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.66

lib. i de Vitis Patrum): « Dominica, quam primam jejuniorum hebdomadam nominari mos est. agebantur divina sacramenta consuete, et unusquisque particeps efficiebatur vivifici et intemerati corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, et solito modicum cilium sumentes, congregabantur omnes in oratorium, et curvatis genibus, factaque suppliciter oratione, salutabant se invicem monachi, et unusquis fue genu flexo publice ampl…ebatur abbatem, postulantes orationem, ut haberent ad inchoatum certamen eum cooperatorem et comitatorem. His ita se habentibus fores monasterii patefiebant, et psallentes consona voce, Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus defensor vitae meae; a quo trepidabo? etc., exibant, unum mnltoties aut duos monasterii custodes relinquentes, non ut custodirent ea quae intus erant posita, non enim erant apud illos aliqua furibus congrua. sed ne oratorium absque divinis relinquerent solemniis. Unusquisque autem se adnotabat prout poterat aut volebat; nam unus portabat corpori ad mensuram sufficiens, alius carycas, alius palmarum fructus dactylos, alius vero legumina aquis infusa, alius nihil praeter corpus proprium et vestimentum quo utebatur. Nutriebantur autem, quando necessitas exigebat naturae herbis quae nascebantur per solitudinem. Canon autem eratunusquisque sibi ipsi et lex absque praevaricatione, ut non cognosceret aliquis consocium, qualiter abstinebat, aut quomodo agebat. Jordanem enim mox transmeantes, longe ab invicem se sequestrabant, et nullus se jungebat ad socium, civitatem aestimantes solitudinem. Sed et si unus ex ipsis a longe venientem ad se aliquem videbat, mox declinabat de itinere, et ad aliam partem pergebat. Vivebat autem sibi ipsi et Deo, psallens frequenter, et constituto gustans tempore cibum. Ita omnia jejunia celebrantes, revertebantur ad monasterium ante vivificum diem Resurrectionis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam festam dominicam cum ramis palmarum celebrare sancta accepit Ecclesia. Revertebantur autem unusquisque habens proprii laboris testem propriam conscientiam, cognoscentem qualiter opera us est, et qualia laborum semina seminavit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
