# Regula 49.652.83-105

Benedict, Regula, 49.652.83 to 49.652.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.83

Et nullus ullo modo interrogabat alium quomodo aut qualiter laboris certamina consummasset. » Isthaec autem in solitudinem tempore Quadragesimae secedendi consuetudo non monacbis modo, sed episcopis etiam placuit, ut videre est in Vita S. Walarici, c. 13, et in Vita S. Kentigerni, cap. 3 (Saec, ii Ben., Bolland. 13 Januar.), idque de S. Aethelvoldo narrat Willelmus Malmesburiensis lib. iv de Pontif. Angl., in fine. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum servitutis nostrae.] Quod ait ad solitum pensum duobus modis intelligi potest. 1° Ad solitam aliorum temporum v vendi rationem; « superius enim definierat, inquit Hildemarus, quantum panem, quanta pulmenta, vel quantum dormire. Nunc vero, ut augeamus ad istum pensum, hoc est mensuram aliquid suadet. » Quam explicationem confirmare possunt praecedentia verba, quibus hortatur aliorum temporum negligentias his sanctis diebus diluere. 2° Ad solitum pensum, id est, ad praescriptam etiam in Quadragesima a regula mensuram; qui sensus connaturalior videtur: nam quae quadragesimali tempore facienda regula praescribit, omnes aequaliter servare tenentur: quae autem hic addenda s…det, non ita, sed pro cujusque voluntate, et abbatis benedictione: quae vero illa sint docent subsequentia. Orationes peculiares.] Orationes peculiares Hildemaro et Bernardo Cassinensi sunt orationes privatae, « ad differentiam communium et regularium, quae in conventu se habent ab omnibus statutis temporibus, » inquit Bernardus Cassinensis. Additque: « Et possunt etiam dici peculiares quae adduntur et fiunt ultra illas quae praeter Quadragesimam fecit vel facere neglexit. » Istud porro sanctae Regulae statutum quo liberius adimpleret alter Bernardus, abbas Clarevallensis, etiam a scribendis libris abstinebat; unde provocanti amico Guillelmo abbati, ut Petro Abaelardo sese opponens, illius refutaret errores, hunc in modum rescripsit (Epist. 392): « Operae pretium puto, praesertim considerata opportunitate, me atque eos pariter alicubi convenire et conferre de omnibus; idipsum tamen ante Pascha fieri posse non arbitror, ne quod praesens tempus indicit studium orationis impediatur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
