# Regula 5.15

Benedict, Regula, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.15

Abbatem sibi proeesse desiderant.] Haud dubitantes, eos valde deceptos, qui sibi praefidentes. nullo viae duce sibi opus esse existimant, ut loquitur S. Joannes Climacus (Grad. 1): unde et S. Dorotheus dicebat (Doct. 5, n. 1): « Nihil miserabilius, nihilque quod facilius deeipi et expugnari quent, his qui nullum habent ducem, nullumque in via Dei moderatorem et institutorem quaerunt: quid enim, ait Scriptura divina? li quibus non est gubernatio decidunt ut folia. » Eadem erat mens S. Bernardi, ad Ogerium ita scribentis (Epist. 87): « Qui se sibi magistrum constituit, stulto se discipulum subdit: et quidem quid alii sentiant ignoro; ego de me expertus sum quod dico: et facilius imperare et securius possum praeesse aliis multis quam soli mihi. » Vide notas ad hunc Bernardi locum in editione Mabillonii.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
