# Regula 5.19

Benedict, Regula, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.19

Quarta, non cum murmure; qui enim murmurat, operis boni mercedem perdit. Quinta, ne cum responso nolentis efficiatur· Hinc S. Macarius (Reg. c. 4): « Non responsionem contra praeceptum usurpes. » Et S. Basilius (Constitut. monast. c. 23): « Sicut faber aut aedificator unequoque artis suae instrumento pro suo utitur arbitrio, nec dicit instrumentum quod nolit implere usum ad quem ab artifice usurpatur, sed obsequitur manui ducentis; ita addecet religiosum velut instrumentum suo artifici ad consummationem spiritalis aedificii in omnibus obedire, quae praeceptor bene ab ipso administrari posse arbitrabitur. » Et alibi (Reg. fus. c. 28): « Detrectare, et contradicere multorum malorum specimen habet, ut pote fidei morbidae, spei haesitantis, fastus, ac morum arrogantium. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
